monumenta.ch > Hieronymus > 75
Hieronymus, Epistulae, 3, 74 AD RUFFINUM PRESBYTERUM. <<<     >>> 76 AD ABIGAUM.

75[Alias 29. scripta circ. ann. 399.]. AD THEODORAM VIDUAM. HIDE APPARATUS

1  [Theodoram Lucinii viduam consolatur de morte mariti, cuius virtutes, et castitatem praecipue laudat.]
Lugubri nuntio consternatus super sancti et venerabilis mihi dormitione Lucinii, vix brevem Epistulam dictare potui. Non quod eius vicem doleam, quem scio ad meliora transisse, dicente Moyse: Transiens videbo visionem hanc magnam [Exod. 3. 3]; sed quod torquear desiderio, non meruisse me eius viri, videre faciem, quem in brevi tempore huc venturum esse credebam. Verum est illud super necessitate mortis prophetale vaticinium, quod fratres dividat [Osee 13], et carissima inter se nomina crudelis et dura dissociet. Sed habemus consolationem, quia [Iterum Victor. Domini voce iugulatur, per quem ad. eam dicitur, etc.] Domini sermone iugulatur, et dicitur ad eam: Ero mors tua, o mors, ero morsus tuus inferne; et in consequentibus: Adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, qui siccabit omnes venas eius, et desolabit fontem illius [Ibid.]. Exivit enim virga de radice Iesse, et flos de virginali frutice pullulavit [Isai. 11. 1]: qui loquitur in Cantico Canticorum: Ego flos campi, et lilium convallium [Cant. 2. 1]. Flos noster mortis interitus; ideoque et mortuus est, ut mors illius morte moreretur. Quod autem de deserto dicitur adducendus, virginalis uterus demonstratur, qui absque coitu et semine viri Deum nobis fudit infantem: qui calore Spiritus Sancti exsiccaret fontes libidinum, et caneret in Psalmo: In terra deserta et invia et inaquosa, sic in sancto apparui tibi [Ps. 62. 3]. Adversum ergo mortis duritiam et crudelissimam necessitatem hoc solatio erigimur, quod brevi visuri sumus eos, quos dolemus absentes. NEQUE ENIM mors, sed dormitio et somnus appellatur. Unde et beatus Apostolus vetat de dormientibus contristari [1. Thess. 4]: ut quos dormire novimus, suscitari posse credamus; et post digestum soporem, vigilare cum Sanctis, et cum Angelis dicere: Gloria in excelsis Deo, et super terram pax hominibus bonae voluntatis [Luc. 2. 14]. In coelo, ubi non est peccatum, gloria est, et perpetua laus, et indefessa praeconia. In terra autem, ubi seditio, bella atque discordiae, pax imprecanda est: et pax non in omnibus; sed in his qui bonae sunt voluntatis; et salutationem audiunt Apostolicam: Gratia vobis et pax a Deo Patre, et Domino nostro Iesu Christo multiplicetur [Rom. 1. 7]: ut in pace sit locus eius, et habitatio eius in Sion [Ps. 75. 2], id est, in specula, in sublimitate dogmatum atque virtutum, in anima credentis; cuius quotidie Angelus videt faciem Dei [Matth. 18. 10], et revelato vultu gloriam Dei contemplatur. 2  Unde obsecro te, et currentem, ut aiunt, impello, ut Lucinium tuum desideres quidem ut fratrem; sed gaudeas regnare cum Christo: Quia raptus est, ne malitia immularet mentem eius. Placita enim erat Deo anima illius, et in brevi spatio tempora multa complevit [Sap. 4]. NOS DOLENDI magis, qui quotidie stamus in praelio peccatorum, vitiis sordidamur, accipimus vulnera, et de otioso verbo reddituri sumus rationem. Ille iam securus et victor te aspicit de excelso, et favet laboranti: et iuxta se locum praeparat, eodem amore et eadem caritate, [Martian. quia: cuiusmodi alia multa emendavimus.] qua oblitus officii coniugalis, in terram quoque sororem te habere coeperat, [Falso, et contra Hieronymi mentem hactenus obtinuit, imo tu illum fratrem; qua ex lectione frustra esset atque inutilis ratio, quam subdit S. Doctor, quia casta coniunctio sexum non habet nuptialem. Adeo verum est, duo verba tu illum, a sciolo quodam intrusa, captandae antithesis gratia; quae nos cum aliis de causis; tum etiam Veronensis ac Nonantulani exemplarium auctoritate expunximus.] imo fratrem; quia casta coniunctio sexum non habet nuptialem. Et si adhuc in carne positi, et renati in Christo, non sumus Graecus et Barbarus, servus et liber, masculus et femina; sed omnes in eo unum sumus: quanto magis cum corruptivum hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem [Gal. 3. 28], non nubent, neque nubentur, sed erunt sicut Angeli in coelis? [Matth. 22, ][et Luc. 20.] Quando dicit, non nubent, neque nubentur, sed erunt sicut Angeli in coelis, non natura et substantia corporum tollitur, sed gloriae magnitudo monstratur. Neque enim scriptum est, erunt Angeli; sed, sicut Angeli, ubi similitudo promittitur, veritas denegatur. Erunt, inquit, sicut Angeli, id est, similes Angelorum: ergo homines esse non desinent. Inclyti quidem, et Angelico splendore decorati; sed tamen homines: ut et Apostolus, Apostolus sit, et Maria, Maria: et confundatur [Scilicet Origenistarum, quae per id temporis invalescebat, et quam saepe infra, et in Epitaphio Paulae matris post medium late impugnat; tametsi haec eadem Pelagiani promittebant, ut ex Epist. Hilarii ad Augustinum compertum est; et Mss. quoque plurium numero habent, confundantur haereses, et promittunt, etc.] haeresis, quae ideo incerta et magna promittit, ut quae certa et moderata sunt, auferat. 3  Et quia haereseos semel fecimus mentionem, qua Lucinius noster dignae eloquentiae tuba praedicari potest? qui, spurcissima per Hispanias Basilidis haeresi saeviente, et instar pestis et morbi, totas intra Pyrenaeum et Oceanum vastante provincias, fidei Ecclesiasticae tenuit puritatem, nequaquam suscipiens, Armagil, Barbelon, Abraxas, Balsamum, et ridiculum Leusiboram, caeteraque magis portenta, quam nomina, quae ad imperitorum, et muliercularum animos concitandos, [Qui portentosa haec nomina quasi de Hebraicis fontibus hauriantur, et praecipue Armagil, Ealsamon, Leusiboram, quae vix, aut ne vix quidem invenias apud alios Scriptores, nullibi certe, neque apud Irenaeum explicatur. Duo tamen obvia sunt, Barbelon, et Abraxas, quorum alterum filium Dei, seu Beli sonat, ex , et contracte Bel, Graec. βῆλος notum Idoli nomen; alterum confictum nomen est ex 365. localium coelorum positionum, ut Irenaeus loquitur, numero. Sed Armagil idem putamus quod et Harmogenes scribitur, et Harmoge, et Harmogen, et Armazenon, in Mss. plerisque Armazel. Utcumque autem legas, puta Oromazum, vel ut aliis placet, Oromagdam, veterum Persarum Deum, auctore Zoroastre, significari; cuius Hebraicam nominis etymologiam a lucis praestantia ac magnitudine innuere videtur Plutarchus in Alexandro. Porro Balsamus Solis nomen est, quem et Phoenices adorantes, patria voce appellabant Beelsamen, ut testis est Sanchoniaton apud Euseb. I. 1. Praepar. Evang. et apud eumdem cap. 7. memorans Philo cultum Solis apud Phoenices, «deum hunc, inquit, unum esse coeli moderatorem putabant, eum vocantes Beelsama, quod Phoenicum lingua hominum, Graeca autem Iovem notat.» Atque inde ortum Punicum Baalsamen, notatum ab Augustino lib. 7. Locution. c. 1. Sed et Balsamen pro Baalsamen invenies in Plauti Paenulo Act. 5. Scen. 2. Ut autem Belenus pro Belen, et Belus pro Bel, ita Balsamum pro Balsamen Latini dixerint, quod significat ex Hebraica radice Deum; sive Dominum coeli, unde et in quadam Inscriptione apud Seldenum Minerva Belisama dicta est. Denique Leusibora, quod meditulium lucis exponi potest, illud idem putamus esse, quod Irenaeus ex Haereticorum sententia Magnum Lumen vocat, a Patre unctum, ut perfectum fieret; indeque Christum appellatum; qua de re praestabit ipsum S. Irenaei locum lib. 1. cap. 29. conferre.] quasi de Hebraicis fontibus hauriunt, barbaro simplices quosque terrentes sono: ut quod non intelligunt, plus mirentur. Refert Irenaeus, vir Apostolicorum temporum, et Papiae, auditoris Evangelistae Ioannis discipulus, Episcopusque Ecclesiae Lugdunensis: quod Marcus quidam de Basilidis Gnostici stirpe descendens, primum ad Gallias venerit: et eas partes per quas Rhodanus et Garumna fluunt, sua doctrina maculaverit: maximeque nobiles feminas, quaedam in occulto mysteria repromittens, hoc errore seduxerit: magicis artibus, et secreta corporum voluptate, amorem sui concilians [Non heic modo, sed et multo post Epist. ad Hedibiam quaest. 10, et Commentarior. in Isaiam cap. LXIV. memoriae fortasse confidens Hieron. Irenaeo affingit profectionem Marci Egyptii in Hispanias, duosque in unum confundit huiusce nominis haereticos, quorum prior Magus, quem S. Irenaeus confutat: Gallias labe infecit, sive ut ipse loquitur cap 9. in iis, quae secundum nos sunt, regiones Rhodanenses multas seduxit mulieres; alter iunior Aegyptius, sive Memphitis ducentos fere post annos Hispanias pervasit, ubi Agapen, Helpidium, et Priscillianum, ut Sulpitius Severus narrat, auditores habuit, qui ad an. 380. in Caesaraugustano Concilio damnati sunt. Huius rei veritas ut magis constet, confer cum Sulpitio Isidorum Hispalensem, ubi de Idatio agit, et cum utroque Irenaeum.]. Inde Pyrenaeum transiens, Hispanias occuparit, et hoc studii habuerit, ut divitum domos, et in ipsis feminas maxime appeteret: quae ducuntur variis desideriis, semper discentes, et nunquam ad scientiam veritatis pervenientes. Hoc ille scripsit ante annos circiter [Mallem equidem ducentos dici pro trecentos, quippe circa an. 180. contra haereses scripsit Irenaeus, et quem impugnat Marcum, in vivis adhuc agentem videtur supponere.] trecentos. Et scripsit in his libris, quos adversus omnes haereses doctissimo et eloquentissimo sermone composuit. 4  Ex quo perpendat prudentia tua, qua Lucinius noster laude sit dignus, qui clausit aurem, ne audiret iudicium sanguinis: et omnem substantiam suam dispersit et dedit pauperibus, ut iustitia eius maneret in aeternum [Ps. 111]. Nec patriae suae largitate contentus, misit Ierosolymarum et Alexandrinae Ecclesiae tantum auri, quantum multorum possit inopiae subveniri. Quod cum multi mirentur et praedicent, ego in illo magis laudabo fervorem et studium Scripturarum. Quo ille desiderio opuscula nostra flagitavit, et missis sex notariis (quia in hac provincia Latini sermonis [Minus recte ante nos editi scriptorumque. Alia quae dam leviora supra emendavimus.] scriptorum penuria est) describi sibi fecit, quaecumque ab adolescentia usque in praesens tempus dictavimus? Non nos honoravit, qui parvuli et minimi Christianorum omnium sumus, et ob conscientiam peccatorum, Bethleemitici ruris saxa incolimus; sed Christum, qui honoratur in servis suis; et Apostolis repromittit, dicens: 'Qui vos recipiunt, me recipiunt. Et qui me recipiunt, recipiunt eum, qui me misit [Matth. 10]. 5  Itaque, carissima filia, hanc Epistulam amoris mei in illum habeto Epitaphium: et quidquid posse me scieris in opere spirituali, audacter impera, ut sciant saecula post futura, eum, qui dicit in Isaia: 'Posuit me ut sagittam electam, in pharetra sua abcondit me'[Isai 49], duos viros tantis maris atque terrarum inter se spatiis separatos, suo acumine vulnerasse, ut cum mutuo in carne se nesciant, amore spiritus copulentur. Subscriptio: Sanctam te corpore et spiritu servet ille Samarites, id est, Servator et custos, de quo in Psalmo scribitur: 'Non dormitabit, neque dormiet, qui custodit Israel'[Ps. 120]; ut Hir, qui interpretatur vigil, qui descendit ad Daniel, ad te quoque veniat, et possis dicere: dormio, et cor meum vigilat [Cant. 5].



Hieronymus, Epistulae, 3, 74 AD RUFFINUM PRESBYTERUM. <<<     >>> 76 AD ABIGAUM.
monumenta.ch > Hieronymus > 75