monumenta.ch > Hieronymus > 68
Hieronymus, Epistulae, 3, 67 AUGUSTINI AD HIERONYMUM. <<<     >>> 69. AD OCEANUM.

68[Al. 33. Scripta hoc an. 397.]. AD CASTRUTIUM. HIDE APPARATUS

1  [Castrutio e Pannonia, qui ut Hieronymum inviseret, navigare constituerat, gratias agit, eumque consolatur de caecitate oculorum, docens eam aliquoties a Deo propitio immitti.]
Sanctus filius meus Heraclius diaconus mihi retulit, quod cupiditate nostri [Veron. liber qui ad Castricianum de caecitate oculorum, et Cisterciensis, qui ad Castrianum tantum inscribunt, heic loci praeferunt, ad Edissam usque, minus probabili lectione; Edessa enim Macedoniae est civitas, ad quam ut veniret, non erant Castrutio Aegaei maris subeunda discrimina, ac Si ad Cissam Thraciae urbem ad Hellespontum venit; tametsi Cissam hanc Ferrarius ad Plinium ad fauces Timavi ad mare Adriaticum collocat, quae nobis opinio persuasit, ut isthaec marium pericula ita accipiamus, non quae iam evasisset Castrutius, sed quae subire prompto animo non dubitaret.] Cissam usque venisses: et homo Pannonius, id est, terrenum animal, non timueris Adriatici maris aestus [al. Syrtes], et Aegei atque lonii subire discrimina. Et nisi te pius fratrum retinuisset affectus, voluntatem opere complesses. Habeo itaque gratias, et in acceptum refero. In amicis enim non res quaeritur, sed voluntas. Quia alterum ab inimicis saepe praebetur: alterum sola caritas tribuit. Simulque obsecro, ne imbecillitatem corporis quam sustines, de peccato tibi existimes evenisse. Quod quidem et Apostoli suspicantes de eo qui natus erat caecus ex utero, interrogantesque Dominum Salvatorem: Iste peccavit, an parentes eius, ut caecus nasceretur, audiunt: Neque hic peccavit, nec parentes eius; sed ut manifestentur opera Dei [Duo verba in ipso editor Benedictinus post Erasm. expunxerat.] in ipso [Ioan. 9. 2][. 3]. Quantos enim cernimus Ethnicos atque Iudaeos, haereticos, atque diversorum dogmatum homines volutari in coeno libidinum, madere sanguine, feritate lupos, rapacitate milvos vincere; et nihilominus flagellum non appropinquare tabernaculis eorum [Psal. 90], nec eos cum hominibus verberari: et idcirco superbire contra Deum, et transire usque ad coelum os eorum. Cum sanctos e contrario viros, sciamus aegrotationibus, miseriis et egestate torqueri, qui forsitan dicunt. [Iidem vitiose habent Ego pro Ergo.] Ergo frustra sanctificavi animam meam, et lavi inter innocentes manus meas [Psal. 72. 13]. Et statim se reprehendentes aiunt: Si narravero sic, ecce nationem [al. generationem] filiorum tuorum reprobavi [Ibid. 13. 15]. Si caecitatis causam putas esse peccatum, et id Dei inferre iram, quod crebro medici remediantur, insimulabis Isaac, qui in tantum lucis istius expers fuit, ut etiam cui nollet, errore deceptus benediceret [Gen. 27]. Referes crimen in Iacob, cuius caligaverat acies, et cum interioribus oculis, et spiritu prophetali longe post futura prospiceret, [Duo vetustiores Mss. codices Christum caneret de tribu regia, et paulo post confossus loco interfectus.] et Christum cerneret de stirpe regia esse venturum, Ephraim et Manassem videre non poterat [Ibid. 48 et 49]. Quid inter reges Iosia sanctius? Aegyptio mucrone interfectus est [4. Reg. 23]. Quid Petro, quid Paulo sublimius? Neronianum gladium cruentarunt. Et (ut de hominibus taceam) Dei Filius sustinuit ignominiam crucis: et tu putas beatos, qui felicitate istius saeculi et deliciis perfruuntur? Magna ira est, quando peccantibus non irascitur Deus. Unde et in Ezechiele ad Ierusalem, Iam, inquit, non irascar tibi, zelus meus recessit a te [Ezech. 16, 42]. Quem enim diligit Dominus, corripit [Prov. 3. 12]; Et, castigat omnem filium quem recipit [Hebr. 12]. Non erudit pater, nisi quem amat. Non corripit magister discipulum, nisi eum quem ardentioris cernit ingenii. Medicus si cessaverit curare, desperat. [Sic quidem libri omnes legunt impressi ac Mss. sed mendum cubare his verbis, Quod si responderis, hiulcus, abruptusque sensus, ac S. Doctoris menti contrarius indicio est. Legerim, Quare sic respondebis, aut tale quippiam. Nisi si malis, variata paulum interpunctione, atque enim expuncta vocula in Naumi sententia, illam una serie subnectere, quasi superioris responsum. Veronen. interim habet respondes, et receperit.] Quod si responderis: quo modo Lazarus recepit mala in vita sua [Luc. 16], libenter nunc tormenta patiar, ut futura mihi gloria reservetur; Non enim vindicabit Dominus bis in idipsum [Naum. 1]. Iob vir sanctus et immaculatus, et iustus in generatione sua cur tanta perpessus sit ipsius volumine continetur. 2  Et ne veteres replicando historias, longum faciam, et excedam mensuram epistulae, brevem tibi fabulam [Narratiunculam] referam, quae infantiae meae temporibus accidit. Beatus Antonius cum a sancto Athanasio, Alexandriae Episcopo, propter confutationem haereticorum [Arianorum], in urbem Alexandriam esset accitus, et isset ad eum Didymus vir eruditissimus, captus oculis, inter caeteras sermocinationes, quas de Scripturis sanctis habebant, cum eius admiraretur ingenium, et acumen animi collaudaret, sciscitans ait: Num tristis es, quod oculis carnis careas? Cum ille pudore reticeret; secundo tertioque interrogans, tandem elicuit, ut moerorem animi simpliciter fateretur. Cui Antonius: Miror, ait, prudentem virum eius rei dolere damno, quam formicae et muscae et culices habent, et non laetari illius possessione, quam sancti soli et Apostoli meruerunt. Ex quo pervides, quod multo melius sit spiritu videre quam carne: et illos oculos possidere, in quos peccati festuca [Luc. 6] non possit incidere. Nos [al. Ad nos], licet hoc anno non veneris, tamen non desperamus adventum tuum. Quod si sanctus Diaconus portitor litterarum, tuis [Vocem rursum ex Veronensi, ac Cisterciensi codicibus emendatissimis reposuimus, unde intelligas Heraclium itineris comitem Castrutio primum fuisse. In fine pro duplicari, alii codd. duplicatam, alii ampliatam legunt. Gravius mavult duplicati.] rursum amplexibus fuerit irretitus, et illo comitante, huc veneris, libenter suscipiam, dispensationis moram magnitudine foenoris duplicari.



Hieronymus, Epistulae, 3, 67 AUGUSTINI AD HIERONYMUM. <<<     >>> 69. AD OCEANUM.
monumenta.ch > Hieronymus > 68