monumenta.ch > Hieronymus > 62
Hieronymus, Epistulae, 3, 61. AD VIGILANTIUM. <<<     >>> 63. AD THEOPHILUM.

62[Alias 7. Script. an. 396. vel sequenti.] [Cassiodorius Institut. cap. 1. Tranquillum vocat.] AD TRANQUILLINUM. HIDE APPARATUS

1  [Tranquillinum amicum docet, quatenus amplectendus, ac legendus Origenes sit.]
Maiora spiritus vincula esse quam corporum, si olim ambigebamus, nunc probavimus: dum et mihi sanctitas tua haeret animo, et ego tibi Christi amore coniungor. Vere enim et simpliciter candidissimo pectori tuoloquor, ipsa schedula et muti apices litterarum inspirant in nos tuae mentis affectum. 2  Quod dicis, Origenis multos errore deceptos, et sanctum filium meum Oceanum illorum insaniae repugnare, et doleo simul et gaudeo: dum aut supplantati sunt simplices: aut ab erudito viro errantibus subvenitur. Et quia meae parvitatis quaeris sententiam: utrum secundum fratrem Faustinum penitus respuendus sit, an secundum quosdam legendus ex parte: ego Origenem propter eruditionem sic interdum legendum arbitror, quomodo Tertullianum, [Sic quidem editi et Mss. uno omnes consensu praeferunt; quare nobis immutare non placuit. Mallemus tamen Novatianum pro Novato legi, ille enim est Romanae ecclesiae Presbyter, cuius eruditione nonnihil Hier. delectabatur, eiusque opera recenset in Catalog. cap. LXX, etc. epist. X. ad Paulum n. 3. ab eo mitti sibi rogat Epistolas Novatiani . . . , ut dum schismatici hominis venena cognoscimus libentius S. Martyris Cypriani bibamus antidotum. Novatus autem Carthaginiensis est Presbyter de non recipiendis lapsis, bigamisque auctor, cui ipse Novatianus dogmati propugnando iunctus est, sed eius scripta non proferuntur.] Novatum, Arnobium, Apollinarium, et nonnullos Ecclesiasticos Scriptores Graecos pariter et Latinos: ut bona eorum eligamus, vitemusque contraria, iuxta Apostolum dicentem: 'Omnia probate, [Vetustiores editi, quae bona sunt retinete, renuentibus Mss. et sacro textu. Tum codd. Veronenses duo, Certe qui in amorem eius nimium, vel modicam stomachi pravitate ducuntur, etc.] quod bonum est, tenete'[1 Thess. 5]. Caeterum qui vel in amorem eius nimium, vel in odium stomachi sui pravitate ducuntur, videntur mihi illi maledicto Prophetico subiacere: 'Vae his, qui dicunt bonum malum, et malum bonum: qui faciunt amarum dulce, et dulce amarum [Isai. 5]. Nec enim propter doctrinam eius, prava suscipienda sunt dogmata: nec propter dogmatum pravitatem, si quos Commentarios in Scripturas sanctas utiles edidit, penitus respuendi sunt. Quod si contentiosum inter se amatores eius et obtrectatores funem duxerint: ut nihil medium appetant, nec servent modum: sed totum aut probent, aut improbent; libentius piam rusticitatem, quam doctam blasphemiam eligam. Sanctus frater Tatianus [Diaconi dignitatem reticent Veronenses membranae, apud quas item est salutat pro resalutat.] Diaconus te impendio resalutat.