monumenta.ch > Hieronymus > 61
Hieronymus, Epistulae, 3, 60. AD HELIODORUM. Epitaphium Nepotiani. <<<     >>> 62 AD TRANQUILLINUM.

61[Alias 75. Scripta eodem an. 396]. AD [In Veron. Ms. ad Vigilantium de Origene inscribitur et statim Utile quidem fuerat, pro Iustum, etc.] VIGILANTIUM. HIDE APPARATUS

1  [Vigilantium, qui in Occidentem regressus Hieronymianum nomen, et illius amicos infamabat, reprehendit: et hortatur ut aliquando resipiscat, ac desinat calumniari; blasphemias eius in fine acriter coarguens.]
Iustum quidem fuerat, nequaquam tibi litteris satisfacere, qui tuis auribus non credidisti: neque enim schedulae poteris acquiescere, qui vivo sermoni non accommodasti fidem. Sed quia Christus perfectae nobis humilitatis exemplar in se tribuit, dans osculum proditori, et latronis poenitentiam in patibulo suscipiens, eadem absenti significo, quae prasenti quoque locutus sum, me ita Origenem legisse vel legere, ut Apollinarium [al. Apollinarem], vel caeteros Tractatores, quorum, in quibusdam, libros Ecclesia non recipit. Non quo omnia dicam esse damnanda, quae in illorum voluminibus continentur: sed quod quaedam reprehendenda confitear. Verum quia operis mei est et studii, multos legere, ut ex plurimis diversos flores carpam, non tam probaturus omnia, quam quae bona sunt electurus, assumo multos in manus meas, ut a multis multa cognoscam, secundum illud quod scriptum est: Omnia legentes: quae bona sunt retinentes [1. Thess. 5. 21]. Unde satis miror te voluisse Origenis mihi obiicere dogmata, cuius in plerisque errorem usque ad hanc aetatem penitus ignoras. Egone haereticus? et cur me, quaeso haeretici non amant? Tu orthodoxus? qui etiam [Idem contra conscientiam tuam, etc.] contra sententiam tuam, et linguam alia praedicantem, aut invitus subscripsisti, et praevaricator es: aut volens, et haereticus. Dimisisti Aegyptum [Minus congruo sensu vetustiores editiones cum Bononiensi cod. proprias provincias: tum alii Mss. sectam suam pro tuam. Hic vero de Vigilantii fide locus videtur esse, quem Ruffinus intendit, dum eum dici putat Alexandriae haeresim contraxisse: cui reponens Hieron. lib. Apol. 3. cap. 6. «In Vigilantii, inquit, nomine quid somnies nescio. Ubi enim eum scripsi haeretica apud Alexandriam communione maculatum? Da librum, profer epistolam, nusquam omnino reperies.» Denuo autem Victorius fallitur, qui hunc Vigilantium diversum ab eo facit, qui haereticus audit, et contra quem Hier. librum scripsit.], cunctas provincias reliquisti, in quibus sectam tuam libera plerique fronte defendunt: et elegisti me ad insectandum; qui omnia contra Ecclesiam dogmata reprehendo, et publica voce condemno. 2  Origenes haereticus: quid a me, qui illum in plerisque haereticum non nego? Erravit de resurrectione corporis [al. corporum]; erravit de animarum statu, de diaboli poenitentia: et quod his maius est, Filium [A Bononiensi abest Dei, tum paulo post eum.] Dei, et Spiritum Sanctum in Commentariis Isaiae, Seraphim esse testatus est. Si errasse non dicerem eum, et haec quotidie non anathematizarem, essem erroris illius socius. Neque enim ita debemus bona eius recipere, ut mala quoque suscipere cogamur. [Veronens. Nam et scripturas bene interpretatus est.] At idem et Scripturas in multis bene interpretatus est, et Prophetarum obscura disseruit: et tam novi quam veteris Testamenti revelavit maxima sacramenta. Si igitur quae bona sunt, transtuli, et mala vel amputavi, [Iterum a Bononiensi abest vel correxi.] vel correxi, vel tacui; arguendus sum cur per me Latini bona eius habeant, et mala ignorent? Si hoc crimen est, arguatur Confessor Hilarius qui Psalmorum interpretationem, et Homilias in Iob ex libris eius, id est, ex Graeco in latinum transtulit. Sit in culpa eiusdem [Idem, et Confessor Vercellensis, etc.] confessionis Vercellensis Eusebius, qui omnium Psalmorum Commentarios haeretici hominis [Eusebii Caesariensis] vertit in nostrum eloquium: licet haeretica praetermittens, optima quaeque transtulerit. Taceo de Victorino [Falso et contra Mss. fidem veteres editi Pictaviensi; non enim in Anquitania secunda, sed in superiore Pannonia Episcopus fuit, quod aliis antea notatum est.] Petabionensi, et caeteris, qui Origenem in explanatione duntaxat Scripturarum secuti sunt, et expresserunt: ne non tam me defendere, quam socios criminis videar quaerere. Ad teipsum veniam: cur tractatus eius in Iob descriptos habes? In quibus contra diabolum, et de stellis coeloque disputans, quaedam locutus est, quae Ecclesia non recipit? Tibi soli licet τῷ σοφωτάτω κρανίω[Addunt Veronens, aliique pauci Mss. Graecarum vocum interpretationem, id est sapientissimo cerebro.] de cunctis et Graecis et Latinis Tractatoribus ferre sententiam? et quasi censoria virgula, alios eiicere de bibliothecis, alios recipere: et cum tibi placuerit, me vel Catholicum, vel Haereticum pronuntiare: nobis non licet perversa respuere, et damnare quod saepe damnavimus? Lege ad Ephesios libros, lege caetera opuscula mea, maxime in Ecclesiasten Commentarios: et liquido pervidebis, me ab adolescentia nunquam alicuius auctoritate deterritum, acquievisse haereticae pravitati. 3  Non parum est scire quod nescias: prudentis hominis est nosse mensuram suam, nec zelo diaboli concitatum, imperitiae suae cunctum orbem testem facere. Scilicet et gloriari cupis, [Al. cum Bononiensi Ms. Scilicet gloriari cupis, ut in patria tua iactites, me, etc.] et in patria tua iactitas, me non potuisse respondere eloquentiae tuae, et acumen in te Chrysippi formidasse. Christiana verecundia teneor, et cellulae meae latebras nolo mordaci sermone reserare. Alioqui proferrem [Tot inter variantes Mss. atque editorum codicum lectiones, eam sequimur, quae pridem obtinuit: germana enim quae sit, haud expeditum est affirmare, cum alii, quos inter Veronenses duo, pasan ten narstran, vel πᾶσαν τήν ἀριστερίαν, vel πᾶν τὸ ἃτλος, et mox plerique τροπαίφορον, alii τροπέοφον, vel τροπαίων νεωτέρων ὠμώφορον, atque alia huiusmodi verborum portenta praeferant. In Latina etiam interpretatione quam subdunt, plerique omnes variant quo ad priorem partem, dum vel omnem infirmitatem tuam, ut Veronenses, vel, ut alii, omnia praelia tua, vel tandem, omnem virtutem tuam legunt; alteram enim partem, parvulorum quoque cantatum, vel voce cantatum, pari fere consensu exhibent illi etiam Mss. apud quos vocat Graecarum litterarum lacuna, cuiusmodi est Bononiensis. Hanc Martianaeus tamen adtexuit, Latinae interpretationis partem eam esse debere non animadvertens, atque adeo verba, quae a Hieronymi calamo non profecerunt quod optime veteres alii editores cavent. Porro nos, si quando corrupto huic loco medica manus est admovenda, a Latinis vocibus Graecas esse restituendas opinamur, et si quidem Veronenses Mss. sequimur, qui infirmitatem habent, pro ἀριστείαν legendum erit levissima mutatione, ἀῤῥωστίαν; et cum nihil in Graecis verbis sit, cui Latina parvulorum voce cantatum respondeat, pro τροπαιόφορον, ut Mss plerique habent, τὸ παιδόφωνον legi poterit. Coniecturas nostras haud multi facimus; lector quod magis placet, sequatur.] πᾶσαν τὴν ἀριστείαν σοῦ καὶ τροπαιοφορίαν. Sed haec aliis: aut loquenda, aut ridenda dimitto. Ego [al. Ergo] quasi Christianus cum Christiano loquens, obsecro te, frater, ne plus velis sapere, quam sapis: ne vel innocentiam, vel simplicitatem tuam, vel certe ea quae taceo, et te non intelligente, caeteri intelligunt, stylo proferas, et ineptiarum tuarum cunctis cachinnum praebeas. Aliud a parva aetate didicisti: aliis assuetus es disciplinis. Non est eiusdem hominis, et aureos nummos, et Scripturas probare, et degustare vina, et Prophetas, vel Apostolos intelligere. Me laceras: sanctum fratrem Oceanum in culpam haereseos vocas: Presbyterorum tibi Vincentii et [Bononien. et Paulini, vitiose tamen. Legendum fortasse Pauliniani fratris, et Eusebii.] Pauliniani, et fratris Eusebii iudicium displicet. Solus es Cato Romani generis disertissimus, qui testimonio tuo et prudentiae velis credi. Recordare, quaeso, illius diei quando me de Resurrectione, et veritate corporis praedicante, ex latere subsultabas, [Idem subsultabas, et applaudebas pede, omissis et plaudebas manu: tum legit, et orthodoxum clamabas deridendo, quod glossatoris inepti est vitium.] et plaudebas manu, et applodebas pedem, et orthodoxum conclamabas. Postquam navigare coepisti, et ad intimum cerebrum tuum sentinae putredo pervenit, tunc nos haereticos recordatus es. Quid tibi faciam? Credidi sancti Presbyteri Paulini epistulis, et illius super nomine tuo non putavi errare iudicium. Et licet statim accepta epistula ἀσυμάρτητον[Veronen. et Bononien. Mss. ac vetus edit. addunt id est inconditum, quod Erasm. probat: proprie autem ἀσυνάρτητος incongruum, seu minime convenientem significat.] sermonem tuum intelligerem: tamen rusticitatem et simplicitatem magis in te arbitrabar, quam vecordiam. Nec reprehendo sanctum virum; maluit enim apud me dissimulare quod noverat, quam portitorem clientulum suis litteris accusare. Sed memetipsum arguo, qui alterius potius acquievi, quam meo iudicio: et oculis aliud cernentibus, aliud schedulae credidi quam videbam. 4  Quamobrem desine me lacessere, et voluminibus tuis obruere. Parce saltem nummis tuis, quibus notarios librariosque conducens, eisdem et scriptoribus uteris et fautoribus: qui te ideo forsitan laudant, ut lucrum in scribendo [al. scribendis] faciant. Si libet exercere ingenium, trade te Grammaticis atque Rhetoribus, disce Dialecticam, sectis instruere Philosophorum: ut cum omnia didiceris, saltem tunc tacere incipias. Quanquam stulte faciam, magistro cunctorum magistros quaerere, et ei modum imponere [al. ponere], qui loqui nescit, et tacere non potest. Verum est illud apud Graecos proverbium, [Olim ὄνος πρός λύραν eodem sensu; nec erat cur eam lectionem Martianaeus falsitatis incusaret.] ὄνω λύρα. Ego reor, et nomen tibi κατ᾽ ἀντὶφρασιν impositum. Nam tota mente dormitas, et profundissimo non tam somno stertis, quam lethargo. Inter caeteras quippe blasphemias, quas ore sacrilego protulisti, ausus es dicere, Montem de quo abscissus est in [Gennadius quidem c. 35. pravo ingenio secundam visionem Danielis a Vigilantio expositam tradit, heic vero prima innuitur, quae 2. capite Daniel. exhibetur, nisi si ille secundum caput pro secunda visione accepit.] Daniele lapis sine manibus [Daniel. 2], esse diabolum; et lapidem Christum, qui quia assumpsit corpus ex Adam, qui diabolo ante per vitia cohaeserat, natum esse de Virgine: ut a monte, hoc est, a diabolo hominem separaret. O praecidendam linguam, ac per partes et frusta lacerandam. Quisquam ne Christianus Deum Patrem omnipotentem in persona diaboli interpretatur, et tanto piaculo totius orbis aures maculat? Si interpretationem tuam [al. istam], quisquam non dicam Catholicorum, sed haereticorum, sive Gentilium unquam recepit, pium sit quod locutus es. Sin autem tantum nefas nunquam audivit Christi Ecclesia: et per tuum primum os, ipse se montem interpretatus est, qui dixerat: 'Ero similis Altissimo;' age poenitentiam, in sacco versare et cinere: et tantum scelus iugibus absterge lacrymis: si tamen [al. tandem] tibi dimittatur haec impietas; et iuxta errorem Origenis tunc veniam consequaris, quando consecuturus est et diabolus, qui nunquam plus quam per os tuum deprehenditur blasphemasse. Meam iniuriam patienter tuli. Impietatem contra Deum ferre non potui. Unde et [Veron. Mss. et ausus sum mordacius in extrema epistola, etc., quae concinnior lectio videatur.] visus sum mordacius in extremo quam postepistulae scribere, quam promiseram: quam priorem poenitentiam, qua a me veniam deprecatus es, iterum commisisse unde agas poenitentiam, stolidissimum sit. Tribuat tibi Christus, ut audias, et taceas: ut intelligas, et sic loquaris.



Hieronymus, Epistulae, 3, 60. AD HELIODORUM. Epitaphium Nepotiani. <<<     >>> 62 AD TRANQUILLINUM.
monumenta.ch > Hieronymus > 61