monumenta.ch > Hieronymus > 33
Hieronymus, Epistulae, 2, 32. AD MARCELLAM. <<<     >>> 34. AD MARCELLAM , CXXVI.

33[Scripta circiter an. 384.]. AD PAULAM [Huc ex Ruffini Invectivarum l. 2. adscita est epistola, cuius eminit ipse Hier. lib. de Script. Ecclesiastic. in Origen. ubi, Indicem, inquit, operum eius in voluminibus Epistolarum, quas ad Paulam scripsimus, in quadam Epistola contra Varronis opera conferens, posui. Ipsa autem pro maiori parte cum aliis plerisque videtur excidisse. Meminit etiam S. Isidorus Originum lib. 6. c. 7. atque exscribit.] PARS QUAEDAM. HIDE APPARATUS

1  [Indicem operum Origenis contra Varronis Opera conferens, ostendit, Ecclesiam Christi habuisse Scriptorem, qui omnes Graecos Latinosque superasset etiam librorum editorum multitudine.]
Marcum Terentium Varronem miratur Antiquitas, quod apud Latinos tam innumerabiles libros scripserit. Graeci [Didymum nempe Alexandrinum Grammaticum, qui ob indefessum scribendi studium, atque assiduam circa libros moram, Chalcenteri, sive aerei pectoris nomen est consecutus. Quatuor mille libros traditur scripsisse, quorum ne unus quidem ad hanc usque aetatem pervenit.] Chalcenterum miris efferunt laudibus, quod tantos libros composuerit, quantos quivis nostrum alienos sua manu describere non possit. Et quia nunc otiosum est apud Latinos, Graecorum voluminum indicem texere, de eo qui latine scripsit, aliqua commemorabo; ut intelligamus nos Epimenidis dormire somnum, et studium quod illi posuerunt in eruditione saecularium scripturarum, nos in congregandis opibus ponere. 2  Scripsit itaque Varro quadraginta quinque libros Antiquitatum: quatuor de vita populi Romani . . . . . 3  Quorsum Varronis, et Chalcenteri mentio facta sit quaeritis? Videlicet, ut ad Adamantium, nostrumque Chalcenterum veniamus: qui tanto studio in sanctarum Scripturarum labore sudavit, ut iuste Adamantii nomen acceperit. Vultis nosse quanta ingenii sui reliquerit monimenta? sequens titulus ostendit. Scripsit in Genesim libros [Totidem enumerat etiam in sequenti Epist. 36. ad Damasum in fine quaest. prim. Sed duodecim tantum Eusebius memorat VI. 24. ex eoque Suidas in voce Origenes, et Nicephorus XV. 5. Cum vero apud Hieronymum nostrum, qui ad Damasum loco citato expressis verbis «duodecimum, et tertium decimum in Genesim librum» asserit ab Origene dictatum super Cain vindicta, errorem in numero suspicari non possimus, in exemplari, quod prae manibus habebat, opinari licet, duodecimum librum in duos fuisse dispertitum, quorum alter tertius decimus praenotaretur. Adde praeter librum περἐ Αρχῶν, atque eum quidem ex Ruffini versione, reliquos hic memoratos periisse.] tredecim. Mysticarum Homiliarum libros duos. In Exodum Excerpta. In Leviticum Excerpta . . . . . . Item Monobiblia. Περὶ Αρκῶν libros quatuor. De Resurrectione libros duos. Et alios de Resurrectione dialogos duos . . . . 4  Videtisne, et Graecos pariter, et Latinos unius labore superatos? Quis enim unquam tanta legere potuit, quanta ipse conscripsit? Porro [al. Pro] hoc sudore quid accepit pretii? Damnatur a Demetrio Episcopo, exceptis Palestinae, et Arabiae, et Phoenicis atque Achaiae Sacerdotibus. In damnationem eius consentit urbs Romana: ipsa contra hunc cogit senatum, non propter dogmatum novitatem, non propter haeresim, ut nunc adversus eum rabidi canes simulant: sed quia gloriam eloquentiae eius, et scientiae ferre non poterant, et illo dicente, omnes muti putabantur. 5  Haec quare scripserim, et ad pauperis lucernae igniculum, cito sermone, sed non cauto dictaverim, potestis intelligere, si Epicuros [Romani Presbyteri his traducuntur nominibus qui Hieronymum statim a Damasi obitu insectabantur.] et Aristipos cogitetis.