monumenta.ch > Hieronymus > 31
Hieronymus, Epistulae, 2, 30. AD PAULAM. CXVIII. <<<     >>> 32. AD MARCELLAM.

31[Alias 19. Scripta eodem anno 384.]. AD EUSTOCHIUM. [De Munusculis.] HIDE APPARATUS

1  [Quaedam munuscula sibi in natali S. Petri ab Eustochio missa, mystica interpretatione trahit ad morum institutionem.]
Parva specie, sed caritate sunt magna, munera accepisse a Virgine, armillas, epistulam, et columbas. Et quoniam mel in Dei sacrificiis non offertur, nimia dulcedo arte mutata est, et quadam, ut ita dicam, piperis austeritate condita. Apud Deum enim nihil voluptuosum; nihil tantum suave placet; nisi quod in se habet mordacis aliquid veritatis. Pascha Christi cum amaritudinibus manducatur. 2  Festus est dies, et natalis beati Petri, festivius est solito condiendus: ita tamen, ut Scripturarum cardinem iocularis sermo non fugiat: nec a praescripto palaestrae nostrae longius evagemur. Armillis in Ezechiele [Haud bene Martianaeus post Erasm. armatur.] ornatur Ierusalem. Baruch epistulas accipit ab Ieremia. In columbae specie Spiritus Sanctus allabitur [Ioan. 1]. Itaque ut te aliquid, et piperis mordeat, et pristini libelli [Epist. de Virgin. servanda] etiam nunc recorderis, cave ne operis ornamenta dimittas, quae verae armillae sunt brachiorum; ne epistulam pectoris tui scindas, quam a Baruch traditam novacula [Ioachimus Rex Iudae, ut ex Ierem. cap. 36. v. 23. Mox neque erat pro ne.] Rex profanus incidit; ne ad similitudinem Ephraim per Osee audias: Facta es insipiens, ut columba [Osee 7]. Nimium, respondebis, austere, et quod festo non conveniat diei. Talibus ipsa muneribus provocasti: dum dulcibus amara sociata sunt, et a nobis paria recipies, laudem amaritudo comitabitur. 3  Verum ne videar dona minuisse: accepimus et canistrum cerasis refertum, talibus et tam virginali verecundia rubentibus, ut ea nunc a [Haec Florus tradit lib. 3. c. 5. Plutarchus in Vita Luculli, et Plinius lib. X. c. XX. aliique. Tertullian. Apologetic. advers. Gentes, «male cum Lucullo actum est, qui primus cerasa ex Ponto Italiae promulgavit.»] Lucullo delata existimarim. Siquidem hoc genus pomi, Ponto, et Armenia subiugatis, de [Quidam Mss. de Ceraso sumptum, quae non incongrua lectio est, proprie enim urbs illa Cerasus, seu κερασοῦς appellatur, tametsi quemadmodum a Sipus Sipuntum, et Hidruntum ab Hidrus dicitur, haec quoque Cerasuntum vocari poterit.] Cerasunto primus Romam pertulit [Plin. lib. 15. cap. 25]. Unde et de patria arbor nomen accepit. Igitur quia in Scripturis canistrum ficis plenum legimus, cerasa vero non invenimus, in eo quod allatum est, id quod allatum non est, praedicamus; optamusque te de illis pomis fieri, quae contra Templum Dei sunt, et de quibus Deus dicit: Quia bona, bona valde. Nihil quippe Salvator medium amat. Et sicuti frigidum non refugiens, calidis delectatur, ita tepidos in Apocalypsi evomere se loquitur [Apoc. 3]. Unde nobis sollicitius providendum est, ut solemnem diem, non tam ciborum abundantia, quam spiritus exultatione celebremus. QUIA VALDE ABSURDUM EST, nimia saturitate velle honorare Martyrem, quem scias Deo placuisse ieiuniis. Ita tibi semper comedendum est, ut cibum et oratio sequatur, et lectio. Quod si aliquibus displicet, Apostoli verba cantato: Si adhuc hominibus placerem, Christi ancilla non essem.