monumenta.ch > Hieronymus > 28
Hieronymus, Epistulae, 2, 27. AD EAMDEM MARCELLAM. <<<     >>> 29. AD EAMDEM MARCELLAM.

28[Alias, 138. Scripta eodem tempore quo superior.]. AD EAMDEM MARCELLAM, [De voce Diapsalma.] HIDE APPARATUS

1  [Quid sit Sela, sive Diapsalma, interpretatur; tum Origenis Epistulam verbo ad verbum latine reponit, ut quid ille senserit de proposita quaestione Marcella uberius cognoscat.]
Quae acceperis reddenda sunt cum foenore: fortisque dilatio usuram parturit. De Diapsalmate nostram sententiam flagitaras, Epistulae brevitatem causati sumus, et rem libri non posse explicari litteris praetexuimus. Verum [Ita Benedictimus interpres ex Cluniacensi et San Cygirano codicibus, quibus duo e nostris suffragantur. Significat exactorem operis, utiturque alias hac voce Hieronymus. Olim, sed falso, erat, quid prodest ἐπισιωπᾷν με, cum meo maior, etc.] quid prodest ad ἐργοδιώκτην meum? maior tibi cupiditas silentio concitatur. itaque ne te diutius traham, habeto pauca pro pluribus. 2  Quidam Diapsalma [Sic S. Hilarius demutationem aut personae, aut sensus, sub conversione modi musici inchoari docet, et post eum Augustinus, et Cassiodorus. Sed lucem non exiguam huic loco mutuatur Euthymius Praefat. in Psalter. «Diapsalma inquit, mutationem sententiae, aut cantus significat, aut pausam seu interiectionem quamdam pulsationis, vel fulgorem atque illuminationem divini spiritus, quae tum canentibus apparebat.] commutationem metri dixerunt esse; alii pausationem spiritus; nonnulli alterius sensus exordium. Sunt qui rythmi distinctionem: et quia Psalmi tunc temporis iuncta voce ad organum canebantur, cuiusdam musicae varietatis [Absunt a Reginae Ms. duo haec verba existiment silentium; legiturque varietates pro varietatis, sensu integro, sed non meliore.] existiment silentium. Nobis nihil horum videtur; cum Aquila, qui verborum Hebraeorum diligentissimus explicator est, SELA, hoc est, Diapsalma, quod ex Samech, Lamed, He scribitur, semper transtulerit: et inveniamus in Psalmorum quoque fine, Diapsalma positum, ut est illud in tertio: 'Dentes peccatorum contrivisti: Domini est salus, et super populum tuum benedictio tua, sela,' Id est, 'semper:' Et vigesimo tertio: 'Quis est iste rex gloriae? Dominus virtutum ipse est rex gloriae, semper.' E contra in Psalmis multorum versuum penitus non inveniatur: in tricesimo videlicet sexto, et septuagesimo septimo, et in centesimo decimo octavo. Rursus nonus Psalmus distinguatur Cantico Diapsalmatis: cum utique [Ita restituimus e Mss. et Regio praesertim locum hunc hactenus depravatum et mancum in editis omnibus, qui legunt imperfecto sensu, cum utique, sicut quibusdam videtur, Diapsalma indicium silentii esse non possit. Nempe cum bis vox eadem silentii occurreret, in altera falsus est antiquarius, qui et alias peccat sicut pro si ut, et indicium scribens pro initium.] si, ut quibusdam videtur, Diapsalma est initium silentii, Canticum silentii esse non possit. 3  Ex quo animadvertimus hoc verbum superiora pariter inferioraque connectere, aut certe docere sempiterna esse quae dicta sunt; ut est illud in tertio: 'Multi dicunt animae meae, non est salus ipsi in Deo suo, semper.' Et rursum: 'Voce mea ad Dominum clamavi, et exaudivit me de monte sancto suo, semper.' Et in quarto: 'Ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium? semper.'[Male impressi omnes et alibi, cum sit eiusdem Psalmi versiculus uno post superiorem intermedio.] Et iterum, 'Quae dicitis in cordibus vestris, et in cubilibus vestris compungimini, semper.' Et in Abacuc: 'Deus ab Austro veniet, et Sanctus de monte Pharan, semper.' Et infra: 'Iuramenta tribubus, quae loquutus es, semper [Abac. 3]. 4  Scire autem debemus apud Hebraeos in fine librorum, unum e tribus solere subnecti, ut aut AMEN scribant, aut SELA, aut SALOM, quod exprimit pacem. Unde et Salomon pacificus dicitur. igitur ut solemus nos completis opusculis ad distinctionem rei alterius sequentis, medium interponere Explicit, aut Feliciter, aut aliquid istiusmodi: ita et Hebraei, ut quae scripta sunt roborentur, facere solent, ut dicant AMEN, aut in sempiternum, [Partim interpunctionis, partim scripturae vitio male depravatam periodum hanc in antea editis onmibus ita resarcimus magis, ut verum fateamur, ex ingenio, quam e Mss. in quibus voculae aut, ut, et, quibus tota vis sensus inest, veterum librariorum negligentia confunduntur. Sed postulat res ipsa legendum, ut edidimus. Antea erat, «facere solent; ut dicant Amen, aut in sempiternum: aut scribenda commemorant, ut ponant sela, aut,» etc. Reginae liber habet, et scripta et scribenda commemorant.] ut scribenda commemorent, et ponant SELA; aut transacta feliciter protestantur, pacem in ultimo subnotantes. 5  Haec nos de intimo Hebraeorum fonte libavimus, non opinionum rivulos persequentes, neque errorum, quibus totus mundus repletus est, varietate perterriti: sed cupientes et scire et docere quae vera sunt. Quod si tibi non videtur onerosum, quid Origenes de Diapsalmate senserit, verbum interpretabor ad verbum, ut quia novitia musta contemnis, saltem veteris vini auctoritate ducaris. 6  [Hanc Origenis epistolam, quam primus publici iuris fecit Monfauconius in Hexaplis, hic e re nostra putavimus apponendam, quam se profitetur Hier. verbum ad verbum interpretari. Supra laudatus Reginae liber, Saepe inquirens.] Saepe quaerens causas cur in quibusdam Psalmis interponatur Diapsalma, observavi diligentissime in Hebraeo, et cum Graeco contuli, invenique quia ubi lingua Hebraea SELA habet, Graeca vero semper, aut aliquid istiusmodi, ibi Septuaginta, et Theodotion, et Symmachus transtulerunt Diapsalma. Neque vero nocet exemplis affirmare quod dicimus. in septuagesimo quarto Psalmo, cuius principium est: 'Confitebimur tibi Deus, confitebimur, [Vocem tibi iterum addunt quidam Mss. iuxta Origenianam lectionem.] et invocabimus nomen tuum; [Coniunctionem et interserunt editi, quam sensus respuit et Graec. textus.] post illud,' ego confirmavi columnas eius,' apud Septuaginta et Theodotionem, et Symmachum est Diapsalma; pro quo apud Aquilam, 'ponderavi columnas eius, semper.' In Quinta autem Editione: 'ego sum [Quidam Mss. constitui, pro quo in Graeco mendose erat ἐσταθμίσαμεν, quod emendavimus ἐσταθμισάμην. Iterum in Graeco ante verbum ἠτοίμασα, forte ὁ articulus excidit, qui paravi: in Latino autem Mss. Reginae, ego sum, qui confirmavi.] qui paravi columnas eius, semper.' in Sexta vero: 'ego firmavi columnas eius iugiter.' Porro in Hebraico habet post [Iuxta Massoretas Er. et Vict. Ammudeia.] AMUDA, quod est, columnas eius, SELA. Et rursum in septuagesimo quinto, cuius principium est: 'Notus in Iudaea Deus; invenimus apud Septuaginta et Theodotionem, post 'scutum et frameam, et bellum, Diapsalma.' Apud Symmachum, post 'clypeum et gladium et bellum,' similiter Diapsalma. [Erasm. pro quo Aquila.] Pro quo apud Aquilam, post 'clypeum et gladium et bellum, semper.' Apud Quintam Editionem, post 'scutum et romphaeam et bellum, semper.' In Sexta vero, post 'scutum et gladium et bellum, in finem.' Eratque rursum in Hebraico post [Hic quoque vitiose habent veteres editi Umilhama, qui iterum sequentem alteram Hebraicam vocem Anie ares ex hodierno Massorethico textu legunt aneve erez cum legisse Origenes, ex eoque Hieronymus plane videantur; et certe et saepe confunduntur in sacro textu, nempe conditione humilis, et humilis spiritu ac mansuetus. Denique pro Ares Origenes ἄρς, ars, quod non improbo, quemadmodum neque sel pro sela, quod iuxta Graecum σέλ, constanter supra, atque infra habent plerique Mss. melioris notae.] UMALAMA, quod est, et bellum, SELA. Et in eodem Psalmo post illum locum, 'ut salvos faciat mites terrae, Diapsalma:' apud Symmachum similiter Diapsalma: et apud Aquilam, semper: necnon et apud Quintam. In Sexta vero, in finem. Et in Hebraico erat post ANIE ARES, quod est, mites terrae, SELA. Atque ita cum talem uniuscuiusque Editionis opinionem reperissemus, haec annotavimus. Utrum autem cuiusdam musicae cantilenae, aut rythmi immutationem, qui interpretati sunt Diapsalma, [Reg. Mss. senserint aliud, vel quid intellexerint. Infra peritiam pro imperitiam male praeferunt veteres editi; Erasm. tamen mallebat prudentem imperitiam.] senserint, aliudve intellexerint, tuo iudicio derelinquo. 7  Hucusque Origenes, cuius nos maluimus in hac disputatione dumtaxat imperitiam sequi, quam stultam habere scientiam nescientium.



Hieronymus, Epistulae, 2, 27. AD EAMDEM MARCELLAM. <<<     >>> 29. AD EAMDEM MARCELLAM.
monumenta.ch > Hieronymus > 28