monumenta.ch > Gregorius Magnus > 13
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, XII. <<<     >>> XIV .

CAPUT XIII [Vet. XVIII, Rec. XII]. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 VERS. 22.---Nunquid multiplicabit ad te preces, aut loquetur tibi mollia?
2 [27. ] Satanas sive per se, sive per membra sua, nimirum reprobos, Christo preces adhibuit.---Subaudis ut mihi. Si enim ad personam Filii haec verba referantur, incarnato ei mollia loquebatur cum diceret: [Laud. et Germ., scio qui es. Val. Cl. scio quis es. Corb. Germ., qui sis.] Scio quia sis sanctus Dei [Luc. IV, 34]. Ad quem Leviathan iste multiplicavit preces, cum per subditam sibi legionem dixit: Si eiicis nos, mitte nos in gregem porcorum [Matth. VIII, 31]. Quamvis intelligi potest [Pler., aptius.] apertius, quia ad Dominum preces multiplicat, cum extremi die iudicii iniqui qui eius corpus sunt sibi parci deprecantur, cum membra eius, videlicet reprobi, sero clamantes dicunt: Domine, Domine, aperi nobis [Luc. XIII, 25]. Quibus protinus dicitur: Nescio vos unde sitis. Tunc etiam Domino per membra sua mollia loquetur, quando multi ex eius corpore dicturi sunt: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia eiecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus [Matth. VII, 22]? Mollia quidem deprecantes dicunt, cum eius nomine [Ebroic. alter, multiplicant.] replicant quae fecerunt, sed duro corde illa cum facerent, in suam laudem rapuerunt. Unde mox audiunt: Nescio qui estis [Ibid., 23]. Sequitur: