monumenta.ch > Gregorius Magnus > 25
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, XXIV . <<<     >>> XXVI.

CAPUT XXV [Rec. XIV]. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 VERS. 26.---Ut plueret super terram absque homine in deserto, ubi nullus mortalium commoratur.
2 [50. ] Gentilitas desertum est, coelesti gratia tanquam imbre irroratum.---Super terram absque homine in deserto pluere est verbum Dei gentilitati praedicare. Quae dum nullum cultum Divinitatis tenuit, nullamque in se speciem boni operis ostendit, videlicet desertum fuit. In qua quia legislator non fuit, et qui rationabiliter Deum quaereret non fuit, quasi hominum nullus fuit, et velut solis bestiis occupata, vacua a mortalibus exstitit. [Pratel., de hac deserta terra.] De hac deserti terra alias dicitur: Posuit in deserto viam [Isai. XLIII, 19]. De hac praedicatione gentilitati concessa Psalmista testatur, dicens: Posuit flumina in deserto [Ps. CVI, 33]. [Vet. XVII.] Notandum vero est quod postquam aestus super terram divisus est, cursum vehementissimus imber accepit, ut in deserto plueret, quia postquam in Iudaea asperitas persecutionis inhorruit, ut non solum fidem minime reciperet, sed etiam eam gladiis impugnaret, ad Israel missus quisque praedicator ad evocandas gentes deflexit. Unde sancti apostoli Hebraeis persequentibus, quos deserunt, dicunt: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei; [Idem Codex cum Corb. Germ., sed quia repulistis . . . . et iudicastis.] sed quia repellitis illud, et indignos vos iudicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes [Act. XIII, 46]. Diviso igitur aestu, deserta et absque homine terra compluitur, quia dispersa in Iudaeae regionibus persecutione fidelium, derelicta dudum et quasi ab infusione rationis aliena, praedicationis guttis gentilitas irroratur. Quae gentilitas quasi adhuc a praedicatoribus sit inventa ostenditur, cum subditur:
3 VERS. 27.---Ut impleret inviam et desolatam.
4 Quid vero compluta reddidit, monstratur, cum illico adiungitur: