monumenta.ch > Gregorius Magnus > 14
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, XIII. <<<     >>> XV .

CAPUT XIV [Vet. VII]. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 VERS. 18.---Nunquid considerasti latitudinem terrae?
2 [26. ] Morte Christi crevit Ecclesia. Tanquam Samson, plures hostium moriens exstinxit quam vivens.---Dum enim Dominus angustias mortis petiit, fidem suam in gentibus dilatavit, atque ad innumera corda credentium sanctam Ecclesiam extendit. Cui per prophetam dicitur: Dilata locum tentorii tui, et pelles tabernaculorum tuorum extende, ne parcas, longos fac funiculos tuos, et clavos tuos consolida; ad dexteram enim et ad laevam penetrabis, et semen tuum gentes haereditabit [Isai. LIV, 2]. Quae latitudo terrae profecto non fieret, nisi ipse prius et vitam quam novimus moriendo despiceret, et vitam quam non novimus resurgendo monstraret. In morte quippe sua nostrae oculos mentis aperuit, et quae esset vita quae sequeretur ostendit. Unde et hunc in Evangelio ordinem tenens, discipulis dicit: Sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die, et praedicari in nomine eius poenitentiam, et remissionem peccatorum per omnes gentes [Luc. XXIV, 46]. Pauci enim ex plebe Israelitica ipso praedicante crediderunt; innumeri vero gentium populi viam vitae moriente illo secuti sunt. Superbos namque dum adhuc passibilis viveret pertulit, [Ita Vindoc., Corb. Germ., Pratel., Utic. Consentit Laudun., nisi quod pro mortuus mendose legitur mortuos. At Edit., a passibili vero vita multos dum moreretur stravit.] a passibili vero vita mortuus stravit. Quod bene Samson in semetipso dudum figuraliter expressit [Iudic. XVI, 30], qui paucos quidem dum viveret interemit; destructo autem templo, hostes innumeros cum moreretur occidit, quia nimirum Dominus ab elatione superbiae paucos cum viveret, plures vero cum templum sui corporis solveretur exstinxit [Ioan. II, 19]; atque electos ex gentibus quos vivendo sustinuit, simul omnes moriendo prostravit. Recte itaque postquam inferna penetrasse se docuit, considerandam mox terrae latitudinem subiunxit: Nunquid considerasti latitudinem terrae? Ac si flagellato homini diceret: Perpende quid pertuli, et pensa quod emi; nec queraris ipse de verbere, dum nescis quae te praemia maneant in retributione. Inter haec itaque verba creatoris operae pretium puto, si a bono communi ac publico parumper oculos flectimus, et quid in singulis nobis latenter agat intuemur. Dicit enim: