monumenta.ch > Gregorius Magnus > 11
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, X. <<<     >>> XII .

CAPUT XI. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 VERS. 15.---Auferetur ab impiis lux sua, et brachium excelsum confringetur.
2 [22. ] Mors quae electos luci restituit, reprobis lucem, nimirum praesentis vitae gloriam tollit.---Mors enim carnis, quae electos luci suae restituit, lucem suam reprobis tollit. Lux namque superbientis est gloria vitae praesentis. Quae ei lux tunc subtrahitur, cum per carnis interitum [Sic Turon., Ebroic. aliique Norman. cum Laud. Pro retributionum Editi habent rationum. Ipsis favet Corb. Germ., in quo prius legebatur orationum.] ad retributionum suarum tenebras vocatur. Ibi tunc excelsum brachium confringitur, quia celsitudo cordis ultra naturae ordinem violenter arrepta opprimentis se divinae iustitiae mole dissipatur, ut quia se perverse in brevi erexerat, per pondus iudicii in aeternum fracta cognoscat. Nullus autem nostrum quid post mortem sequeretur agnosceret, nisi vitae nostrae conditor ad poenam usque mortis nostrae veniret. Nisi enim ipse misericorditer infima peteret, nequaquam nos post suam imaginem perditos iuste ad summa revocaret. Unde et recte subiungitur: