monumenta.ch > Gregorius Magnus > 7
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, VI. <<<     >>> VIII.

CAPUT VII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 VERS. 15.---Auferetur ab impiis lux sua.
2 [14. ] Credentibus et male viventibus fidei lumen auferetur, maxime persecutionis Antichristi tempore.---Neque enim eos nunc Dei lumen illustrat, qui iniquitatis suae malitiam fidei nomine palliant. [Vet. III, Rec. V.] Nam dum iuxta praedicationem fidei vivere negligunt, et tamen eamdem fidem specie tenus venerantur, honorem vitae praesentis ex nomine religionis quaerunt, hocque eis ex fide lucet, quod eos fides coram hominibus refovet. Sunt vero nonnulli, qui aeterna quae audiunt veraciter credunt, et tamen eidem quam tenent fidei male vivendo contradicunt. Habent hi quoque [Corb. Germ., Vindoc., Pratel., Utic., inter tenebras.] in tenebris lucem suam, quia dum perversa agunt, et tamen de Deo recta sentiunt, ne tenebrescant funditus, ex quadam parte fulgore luminis illustrantur. Qui dum plus terrena quam coelestia, plus quae vident quam quae audiunt, [Luxatus hic locus omissione verbi diligunt, in Edit. Gilot., Vatic. et aliis non paucis, restitutus est ope Mss. Anglic. et Gallican. necnon vet. Edit. Paris. et Basil.] diligunt, pulsante persecutionis articulo, quod rectum credere videbantur amittunt. Quod illo maxime tempore multiplicius agitur, quando, surgente ipso iniquorum capite, in sanctam Ecclesiam persecutione ultima, liberis suis viribus eius fortitudo grassatur. Ibi tunc cor uniuscuiusque ostenditur, ubi quidquid in occultis latebat aperitur; et qui nunc ore sunt pii, et corde sunt impii, publicata malitia corruunt, et lucem fidei quam specie tenus tenuerant perdunt. Sed inter haec necesse est ut unusquisque nostrum ad cordis sui secretum redeat, et actionis suae damna pertimescat, ne, exigentibus meritis, per districtam iustitiam iudiciorum Dei in talium hominum numerum incurrat.
3 [Rec. VI.] [ 15. ] Iam in membris suis vivit et saevit Antichristus.---Nemo autem sibi incaute blandiatur, et idcirco [Ita Corb. Germ., Vindoc., Ebroic. aliique Norm. ac vet. Edit Paris. 1488 et 1495. In Edit. Paris. 1518, et in Basil. 1503 ac 1514, legitur simpliciter: se a tali extraneum credat. In recent. habes occasu, pro casu.] se a tali casu extraneum credat, quia ad illius tempestatis procellam pervenire se non existimat. O quanti illius tentationis tempora non viderunt, et tamen in eius tentationis procella versantur. Cain tempus Antichristi non vidit, et tamen membrum Antichristi per meritum fuit [Genes. IV]. Iudas saevitiam persecutionis illius ignoravit, [Corb. Germ., Ebroic. aliique Norm. et vetus Ed. Paris., et tamen iuri crudelitatis . . . succubuit. Laud., et tamen iure crudelitatis eius avaritia suadentis subcubuit.] et tamen viribus crudelitatis eius, avaritia suadente, succubuit [Matth. XXVI, 15]. Simon divisus longe ab Antichristi temporibus exstitit, et tamen eius se superbiae, miraculorum potentiam perverse appetendo, coniunxit [Act. VIII, 19]. Sic iniquum corpus suo capiti, sic membris membra iunguntur, cum et cognitione se nesciunt, et tamen prava sibi actione copulantur. Neque enim Pergamus Balaam libros aut verba cognoverat, et tamen eius nequitiam sequens, [Vindoc., Laud., Pratel., etc., vocem supernae increpationis.] voce supernae increpationis audiebat: Habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israel, edere et fornicari [Apoc. II, 14]. Thyatirae quoque ecclesiam a Iezabel notitia [Laud., tempora longa dividebant.] et tempora et loca dividebant; sed quia eam par vitae reatus astrinxerat, inesse ei Iezabel dicitur, atque operibus perversis insistere, angelo attestante, qui ait: Habeo adversus te aliqua; quia permittis mulierem Iezabel, quae se dicit propheten, docere et seducere servos meos, fornicari et manducare de idolothytis [Ibid., 20]. Ecce quia reperiri potuerunt, qui Iezabel vitam reproba actione secuti sunt, Iezabel illic inventa memoratur, quia videlicet pravum corpus coniuncti mores unum faciunt, etiam si hoc loca vel tempora scindunt. Unde fit ut in perversis suis imitatoribus et iniquus quisque maneat qui iam praeteriit, et in suis operatoribus ipse iniquorum auctor iam appareat, qui necdum venit. Hinc Ioannes ait: Nunc Antichristi multi facti sunt [I Ioan. II, 18], quia iniqui omnes iam eius membra sunt, quae scilicet perverse edita caput suum male vivendo praevenerunt. Hinc Paulus ait: Ut reveletur in suo tempore; nam mysterium iam operatur iniquitatis [II Thess. II, 6]. Ac si diceret: Tunc Antichristus manifestus videbitur; nam in cordibus iniquorum secreta sua iam nunc occultus operatur. Ut enim de apertioribus criminibus taceam, ecce alius fratri in corde suo tacitus invidet, et si occasionem reperiat, eum supplantare contendit; cuius alterius membrum est, nisi eius de quo scriptum est: Invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum [Sap. II, 24]? Alius magni meriti esse se aestimans, per tumorem cordis cunctis se praeferens, omnes semetipso inferiores credit; cuius alterius membrum est, nisi eius de quo scriptum est: Omne sublime videt, [Idem Cod., et ipse est rex superbiae, super universos filios.] et ipse est rex super universos filios superbiae [Iob. XLI, 25]? Alius mundi huius potentiam quaerit, non quo aliis prosit, sed quo ipse alteri subditus non sit; cuius alterius membrum est, nisi eius de quo scriptum est: Qui dixit: Sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis; ascendam super altitudinem nubium; similis ero Altissimo [Isai. XIV, 18]? Solus quippe Altissimus ita dominatur super omnia, ut alteri subesse non possit. Quem diabolus imitari perverse voluit, cum suum dominium quaerens, ei subesse recusavit. Imitatur ergo diabolum quisquis idcirco potestatem suam appetit, quia ei qui sibi est superna ordinatione praepositus subesse fastidit.
4 [Vet. IV.] [ 16. ] Infidelitatis rei sunt, qui veritatem negant.---Sunt praeterea plurima quae quosdam in ipsa pace Ecclesiae constitutos infideles esse renuntient. Video namque nonnullos ita personam potentis accipere, ut requisiti ab eo, pro favore eius non dubitent in causa proximi veritatem negare. Et quis est veritas, nisi ille qui dixit: Ego sum via, veritas, et vita [Ioan. XIV, 6]? Neque enim Ioannes Baptista de confessione Christi, sed de iustitiae veritate requisitus occubuit [Marc. VI, 28]; sed quia Christus est veritas, ad mortem usque idcirco pro Christo, quia videlicet pro veritate, pervenit. Ponamus ergo ante oculos quod aliquis percunctatus personam potentis accepit, et ne verbi saltem iniuriam pateretur, veritatem negavit. Quid rogo iste faceret in dolore poenarum, qui Christum erubuit inter flagella verborum? Ecce et post haec ante oculos hominum adhuc Christianus est, et tamen si eum Dominus districte disposuit iudicare, iam non est.
5 [17. ] Et qui corrigere, cum teneantur, negligunt. Non desunt in pace Ecclesiae Antichristi tentamenta.---Video autem alios, quibus per locum magisterii exhortandi sunt officia arguendique commissa, qui vident aliquid illicitum admitti, et tamen dum quorumdam potentum offendere gratiam metuunt, arguere non praesumunt. Quisquis iste est, quid aliud facit, nisi videt lupum venientem, et fugit [Ioan. X, 12]? Fugit, quia tacuit; tacuit, quia, despecta aeterna gratia, temporalem gloriam plus amavit. Ecce ante potentis faciem intra sui se latebras silentii abscondit, et sicut persecutioni publicae, [Turon., sic occultum locum dedit timori. Laudun., sic occulte locum dedit timori.] sic occulto locum dedit timori. Bene de talibus dicitur: Dilexerunt gloriam hominum magis quam Dei [Ioan. XII, 43]. Quisquis igitur talis est, si haec districte iudicantur, etsi persecutio publica defuit, tamen tacendo Christum negavit. Non ergo desunt vel in pace Ecclesiae Antichristi tentamenta. Nemo itaque illa persecutionis extremae tempora quasi sola perhorrescat. Apud iniquos namque quotidie res Antichristi agitur, quia in eorum cordibus mysterium suum iam nunc, occultus operatur. Et si multi nunc specie tenus intra Ecclesiam constituti simulant se esse quod non sunt, in adventu tamen iudicis prodentur quod sunt: de quibus bene Salomon ait: Vidi impios sepultos, qui etiam cum adhuc viverent, in loco sancto erant, et laudabantur in civitate, quasi iustorum operum [Eccle. VIII, 10]. Igitur postquam de iniquis dictum est, Restituetur ut lutum signaculum, et stabit sicut vestimentum, et auferetur ab impiis lux sua, quod utique in illa est Antichristi persecutione faciendum, mox, de eiusdem Antichristi [In Gilot. Edit. ac al. recent., persecutione; fortasse quod incongruum iudicarent Deum nos de Antichristi perditione consolari. Sed sensus est Deum nobis consolationem afferre, praenuntiata futura Antichristi perditione.] perditione nos consolans, ait



Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, VI. <<<     >>> VIII.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 7