monumenta.ch > Hieronymus > csg68.296 > 5
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 29, IV. <<<     >>> VI.

CAPUT V. HIDE APPARATUS

1 VERS. 15.---Auferetur ab impiis lux sua.
2 [8. ] Cognitionem legis amiserunt, quod credere veritati renuerint.---Quia dum credere veritati renuunt, cognitionem legis in perpetuum amittunt; et dum de accepta lege superbiunt, nimirum de scientiae suae gloria caecantur. Scriptum quippe est: Obscurentur oculi eorum, ne videant [Psal. LXVIII, 24]. Rursumque scriptum est: Excaeca cor populi huius, et aures eius aggrava [Isai. VI, 10]. Et rursum scriptum est: In iudicium ego in hunc mundum veni, ut qui non vident, videant; et qui vident, caeci fiant [Ioan. IX, 39]. Et quia semetipsos de legis operibus contra conditorem legis extulerunt, apte subditur: