monumenta.ch > Gregorius Magnus > 5
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 24, IV. <<<     >>> VI.

CAPUT V. HIDE APPARATUS

1 VERS. 26.---Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit.
2 [9. ] Christus pro nobis orans ad orandum nos accendit.---Prius enim postulare angelum, et postmodum hominem dicit, quia nisi ante ipse Dominus per incarnationem suam interpellans Patrem, vitam nostram peteret, nunquam se insensibilitas nostra ad postulanda ea quae aeterna sunt excitaret. Sed incarnationis eius praecessit oratio, ut torporis nostri evigilatio subsequatur. [Vet. VI, Rec. V.] Quia vero post tentationes, saepe post immensas amaritudines menti nostrae in occulto gaudio lux veritatis erumpit; bene de hoc tentato homine et deprecante subiungitur: