monumenta.ch > Gregorius Magnus > 21
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 22, XX. <<<     >>> XXII .

CAPUT XXI [Vet. XXIII, Rec. XV]. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 VERS. 38-40.---Si adversum me terra mea clamat, et cum ipsa sulci eius deflent; si fructus eius comedi absque pecunia, et animam agricolarumm eius afflixi; pro frumento oriatur mihi tribulus, et pro hordeo spina.
2 [52. ] De praelatorum iniustitia et erratis, minus perfecti clamant et non dolent; perfecti vero tacent et lugent. Perfecti tanto magis de alienis damnis dolent quanto minus de suis.---Quid est clamare terram, deflere sulcos, et fructus proprios emendo comedere? Cui unquam necesse est sua emere? Quis clamantem audivit terram? Quis sulcos deflentes vidit? Et cum sulci terrae semper ex terra sint, quid est quod pronuntiatione distincta et clamasse terra, et sulci eius cum ea deflesse denegantur? Cum enim nihil sit aliud sulcus terrae quam terra, magnae distinctionis ratione non caret, dum subiungit: Et cum ea sulci eius deflent. Qua videlicet in re quia ordo historiae deficit, sese nobis intellectus mysticus quasi apertis iam foribus ostendit. Ac si patenter clamet: Quia rationem litterae defecisse cognoscitis, nimirum restat ut ad me sine dubitatione redeatis. Omnis enim qui vel privato iure domesticam familiam regit, vel pro utilitate communi fidelibus plebibus praeest, in hoc quod iura regiminis in commissis sibi fidelibus possidet, quid aliud quam terram incolendam tenet? Ad hoc quippe divina dispensatione caeteris unusquisque praeponitur, ut subiectorum animus, quasi [Corb. Germ., Norm., Germ. et Laud., substrata terra.] subacta terra, praedicationis illius semine fecundetur. Sed terra contra possessorem clamat, si contra eum qui sibi praeest [Editi, aliquid iniustum; at contra sancti Gregorii mentem: loquitur enim sanctus Doctor de iustis querelis contra praepositorum iniustitiam, ut palam fit ex sequentibus. Caeterum lectioni nostrae consentiunt Cod. Anglic., Norm., Laud. et Sangerm.] aliquid iustum vel privata domus, vel sancta Ecclesia murmurat. Clamare quippe terram est contra regentis iniustitiam rationabiliter subiectos dolere. Ubi recte subiungitur: Et cum ea sulci eius deflent. Terra enim, etiam nullis operibus exculta, plerumque ad usum hominis aliquod alimentum profert, exarata vero fruges ad satietatem parit. Et sunt nonnulli qui nullo lectionis, nullo exhortationis vomere proscissi, quaedam bona, quamvis minima, tamen ex semetipsis proferunt, quasi terra necdum exarata. Sunt vero nonnulli qui, ad audiendum semper atque retinendum sanctis praedicationibus ac meditationibus intenti, a priori mentis duritia, quasi quodam linguae vomere [Utic., scissa, quod etiam prius legebatur in Beccensi; scissa referri potest ad duritiam mentis, de qua supra.] scissi, semina exhortationis accipiunt, et fruges boni operis per sulcos voluntariae afflictionis reddunt. Saepe vero contingit ut hi qui praesunt iniusta aliqua faciant, fitque ut ipsi subiectis noceant qui prodesse debuerant. Quae dum rudes quique conspiciunt, commoti contra rectorem murmurant, nec tamen valde proximis per compassionem dolent. Cum vero hi qui iam [Val. Cl., aratro actionis. Laud., aratro sulcationis.] aratro lectionis attriti sunt, atque ad frugem boni operis exculti, gravari vel in minimis innocentes aspiciunt, per compassionem protinus ad lamenta convertuntur, quia velut sua plangunt ea quae proximi iniuste patiuntur. Perfecti namque [Val. Cl., cum semper de defectibus non moveantur corporalibus, tanto sciunt de alienis damnis ingemiscere. Laud., moveantur non corporalibus, tanto sciunt, etc.] cum semper de spiritalibus moveantur, tanto sciunt de alienis corporalibus damnis ingemiscere, quanto iam edocti sunt non dolere de suis. Omnis ergo qui praeest, si perversa in subditis exercet, contra hunc terra clamat, et sulci deflent, quia contra eius iniustitiam rudes quidem populi in murmurationis vocibus erumpunt, sed perfecti quique pro pravo eius opere sese in fletibus affligunt, quodque imperiti clamant et [Depravatus est hic locus in Germ. et recent. Editis, maxime defectu negationis, quam supplevimus ex nostris Mss. et Anglic.; alias sublata particula non, deficit antithesis, et sermonis gratia. In vet. Vulgatis legitur non deflent pro non dolent.] non dolent, hoc probatioris vitae subiecti deflent et tacent. Cum clamante ergo terra sulcos plangere est per hoc unde multitudo fidelium iuste contra rectorem queritur uberioris vitae homines ad lamenta pervenire. Sulci itaque et ex terra sunt, et tamen [Al., a terra.] a terrae vocabulo distinguuntur, quia hi qui in sancta Ecclesia mentem suam labore sanctae meditationis excolunt, caeteris fidelibus tanto meliores sunt, quanto per accepta semina fecundiores operum fruges reddunt. Et sunt nonnulli qui, sanctis plebibus praelati, vitae quidem stipendia ex ecclesiastica largitate consequuntur, [Laud., exercitationis.] sed exhortationis ministeria debita non impendunt. Contra quos adhuc exemplum sancti viri recte subiungitur, cum ab eo protinus subinfertur: