monumenta.ch > Gregorius Magnus > 20
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 22, XIX . <<<     >>> XXI .

CAPUT XX. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 VERS. 37.---Per singulos gradus meos pronuntiabo illum.
2 [46. ] Varii sunt gradus ad perfectionem. Ut ad Deum proficiamus a nobis deficiendum.---De his quippe meritorum gradibus per Psalmistam dicitur: Ambulabunt de virtute in virtutem [Psal. LXXXIII, 8]. De his iterum [Turon., sancta Ecclesia contemplata ait.] sanctam Ecclesiam contemplatus, ait: Deus in gradibus eius dignoscitur, dum suscipiet eam [Psal. XLVII, 4]. Neque enim, sicut dictum est, repente ad summa pervenitur, sed ad virtutum celsitudinem per incrementa mens ducitur. Hinc namque est quod Propheta idem iterum dicit: Exercitatus sum, et defecit paulisper spiritus meus [Psal. LXXVI, 4]. Quid est itaque, quod ait: Spiritus meus, nisi spiritus hominis, videlicet spiritus elationis? Et quia per occultam gratiam ad amorem Dei temperata desuper mensura proficimus, quanto in nobis quotidie de Dei spiritu virtus crescit, tanto noster spiritus deficit. Qui spiritus erroris, quia non a nobis subito penitus amputatur, bene paulisper defecisse perhibetur. Tunc vero in Deo plene proficimus, cum a nobis ipsis funditus defecerimus. Hae itaque crescentium mensurae virtutum, sancti viri vocibus gradus dicuntur. Electus etenim quisque a rudimenti sui prius teneritudine inchoat, ad robusta postmodum et fortia convalescit. Quod aperte in Evangelio demonstrat Veritas, dicens: Sic est regnum Dei, quemadmodum si iaciat homo sementem in terram, et dormiat, et exsurgat nocte ac die, et semen germinet, et increscat, dum nescit ille [Marc. IV, 26]. Cuius nimirum seminis incrementa denuntians, adiungit: Ultro enim terra fructificat, primum herbam, deinde [Al., spicas, hic et infra.] spicam, deinde plenum frumentum in spica. Cuius profectus quoque etiam finem subrogat, dicens: Et [Val. Cl., plerique Norm. et Sangerm., cum se produxerit fructus.] cum ex se produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam venit tempus messis. Ecce Veritatis voce per qualitates frugum distincta sunt incrementa meritorum. Ait enim: Primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica. An non herba adhuc tunc fuerat Petrus cum ab ancillae ore subito unius flatu sermonis inflexus est, iam quidem per devotionem viridis, sed adhuc per infirmitatem tener. Plenum vero frumentum in spica inventus est quando persequentibus principibus resistebat, dicens: Obedire oportet magis Deo quam hominibus [Act. V, 29]. Plenum vero frumentum [Non legitur in spica in Utic. et plur.] in spica inventus est, quando [Note: Val. Cl., in tortura.] in tritura persecutionis tot verbera pertulit, et tamen nequaquam palearum more imminutus est, sed granum integrum mansit. Paulisper quippe in unaquaque anima, ut ita dicam, internae gratiae humor exuberat, ut herba in frugem crescat. Nemo ergo quemlibet proximum, cum adhuc herbam videt, de frumento desperet. Ad herbarum quippe foliis, quae huc illucque molliter defluunt, surgentia frugum grana solidantur.
3 [Vet. XXI.] [ 47. ] Diversi profectuum gradus per Danielem expressi.---Bene autem Daniel propheta, loquente ad se Domino, dum positionem nobis sui corporis insinuare studuit, haec meritorum incrementa signavit. Ait enim: Audivi vocem verborum [Deest eius in Utic., Becc., Prat. et Sangerm.] eius, et audiens iacebam consternatus super faciem meam, vultusque meus haerebat terrae. Et ecce manus tetigit me, et erexit me super genua mea, et super articulos manuum mearum, et dixit ad me: Daniel vir desideriorum, intellige verba quae ego loquor ad te, et sta in gradu tuo; nunc enim missus sum ad te. Cumque dixisset mihi sermonem istum, steti tremens, et ait ad me: Noli metuere [Dan. X, 9]. Quam videlicet positionem sui corporis, dum verba intrinsecus loquentis audiret, nequaquam nobis tanta cura exprimeret, si a mysteriis vacare cognovisset. In Scriptura enim sacra iusti viri non solum quod dicunt prophetia est, sed etiam plerumque quod agunt. Vir itaque sanctus internis mysteriis plenus per positionem quoque corporis exprimit virtutem vocis, et per hoc quod primum in terra prostratus iacuit, per hoc quod se postmodum in manuum suarum articulis et in genibus erexit, per hoc quod ad extremum erectus quidem sed tremens constitit, in semetipso nobis omnem ordinem nostri profectus innotescit. Verba enim Dei in terra iacentes audimus, cum in peccatis positi, [Corb. Germ., Val. Cl. et plerique Norm., cum terrenae.] terrenae pollutioni coniuncti, sanctorum voce spiritalia praecepta cognoscimus. [In Turon. et Corb. Germ., ad eius praecepta.] Ad quae praecepta quasi super genua et super manuum nostrarum articulos erigimur, quia a terrenis contagiis recedentes, quasi iam ab infimis [In German., Corb. Germ., Regio, et al., ventrem levamus. Sic quoque legitur in Editis etiam vetust. Praetulimus tamen aliam lect., mentem levamus, quae est Mss. Anglic. et Norm.] mentem levamus. Sicut enim totus terrae inhaeret qui consternatus iacet, ita qui in genibus et manuum suarum articulis incurvatur, inchoante profectu ex magna iam parte a terra suspenditur. Ad extremum vero voce dominica erecti quidem, sed trementes assistimus, cum, a terrenis desideriis perfecte sublevati, verba Dei quo plenius cognoscimus plus timemus. Adhuc enim quasi in terra iacet, qui ad coelestia erigi terrenorum desideriis negligit. Quasi sublevatus autem adhuc manibus et genibus incumbit, qui quaedam iam contagia deserit, sed quibusdam adhuc terrenis operibus non contradicit. Iam vero ad verba Dei erectus assistit, qui perfecte mentem ad sublimia erigit, et per immunda desideria incurvari contemnit.
4 [48. ] A timore ad amorem et charitatem perveniendum. ---Bene autem trementem se stetisse indicat, quia examen subtilitatis internae, quo plus ad illud proficitur, amplius formidatur. Ubi apte divina voce subiungitur: Noli metuere, quia cum plus ipsi quod timeamus agnoscimus, plus nobis de Deo per internam gratiam infunditur quod amemus; quatenus et contemptus noster paulisper transeat in timorem, et timor transeat in charitatem, ut quia quaerenti nos Deo per contemptum resistimus, per timorem fugimus, et contemptu quandoque et timore postposito, solo ei amore iungamur. Paulisper enim [Corb. Germ. et Vindoc,. etiam timere didicimus, eique vi solius dilectionis inhaeremus. Ita quoque Laud., Val. Cl. et Turon., mutato praeterito didicimus in praesens discimus. At Norm., cum timore descissimus eique, etc.] etiam timorem eius discimus, cuius solius dilectioni inhaeremus. Appositis igitur quasi quibusdam gradibus profectus nostri, mentis pedem prius per timorem in imo ponimus, et postmodum per charitatem [Ita Corb. Germ., Norm., Laud., Val. Cl. et vet. Edit. Legitur amore, in Germ. et in Ed. recent.] ad alta amoris levamus, [Val. Cl., ut ab eo quod quis quietum sentit, et reprimatur.] ut ab eo quo quisque tumet, reprimatur ut timeat, et ab eo quod iam metuit, sublevetur ut praesumat. Hos autem virtutum gradus non magni laboris [Norm., Vindoc. et Val. Cl., est perpendere, Corb, Germ. et Laud., est pendere.] est prehendere, cum ab una ad alteram transitur.
5 [49. ] Singularum virtutum gradus sunt varii. Fidei incrementa.---Sed subtilissima disputatione res inindiget, cum mens pensare nititur, in una eademque virtute quibus profectus sui gradibus elevetur. Ut enim prima elementa virtutum, fidem scilicet et sapientiam, loquar, obtineri singula perfecte nequeunt, nisi ad haec distinctis ordinatisque modis, quasi quibusdam gradibus, ascendamus. Ipsa enim fides, quae ad bona alia perfecte capessenda nos imbuit, plerumque in exordiis suis et nutat, et solida est; et iam certissime habetur, et tamen de eius fiducia adhuc sub dubitatione trepidatur. Pars namque eius prius accipitur, ut in nobis postmodum perfecte compleatur. Si enim certo gradu in credentis mente non proficeret, requisitus in Evangelio pater sanandi pueri non dixisset: Credo, Domine, adiuva incredulitatem meam [Marc. IX, 23]. Adhuc ergo ascendebat ad fidem quam iam perceperat, qui uno eodemque tempore clamabat se et iam credere, et adhuc ex incredulitate dubitare. Hinc est etiam quod Redemptori nostro a discipulis dicitur: Auge nobis fidem [Luc. XVII, 5], ut quae iam accepta per initium fuerat, quasi per augmenta graduum ad perfectionem veniret.
6 [Vet. XXII.] [ 50. ] Sapientia bonorum operum magistra, per incrementa tribuitur. Diversi eius gradus.---Ipsa quoque sapientia, quae esse bonorum operum solet magistra, anhelanti menti per incrementa tribuitur, ut ad eam procul dubio magni moderaminis gradibus ascendatur. Quod bene Ezechiel propheta figurata narratione denuntiat, qui de eo viro quem in excelso monte viderat narrat dicens: Mensus est cubitos mille, et transduxit me per aquam usque ad talos. Rursumque mensus est mille, et transduxit me per aquam usque ad genua. Et mensus est mille, et transduxit me per aquam usque ad renes. Et mensus est mille [Val. Cl. et Gemet., torrentemque non potui.] torrentem, quem non potui pertransire, quoniam intumuerunt aquae profundae torrentis, qui non potest transvadari [Ezech. XLVII, 3, 4]. Quid namque millenario numero nisi collati muneris plenitudo signatur? Vir itaque qui apparuit mille cubitos metitur, et propheta per aquas usque ad talos ducitur, quia Redemptor noster cum nobis ad se conversis boni exordii plenitudinem tribuit, dono spiritalis sapientiae prima nostri operis vestigia infundit. Aquam quippe usque ad talos venire est iam nos per acceptam sapientiam desideratae rectitudinis vestigia tenere. Qui rursum mille metitur, et propheta usque ad genua per aquam ducitur, quia cum boni operis plenitudo tribuitur, ad hoc usque nostra sapientia augetur, ut in pravis iam actibus minime flectatur. Hinc namque per Paulum dicitur: Remissas manus et dissoluta genua erigite, et gressus rectos facite pedibus vestris [Hebr. XII, 12]. Aqua ergo ad genua pervenit cum nos percepta sapientia perfecte ad boni operis rectitudinem stringit. Qui iterum metitur mille, et propheta per aquam usque ad renes ducitur, quia videlicet tunc in nobis plenitudo operis excrescit quando in nobis percepta sapientia omnem quoque, in quantum est possibile, delectationem carnis exstinxerit. Nisi enim carnis delectatio esset in renibus, Psalmista minime dixisset: Ure renes meos, et cor meum [Psal. XXV, 2]. Aqua igitur ad renes venit cum dulcedo sapientiae etiam incentiva carnis interimit, [Val. Cl., ut ea quae virilem mentem premebant, delectationis, etc.] ut ea quae urere mentem poterant delectationis incendia frigescant. Qui adhuc mensus est mille, torrentem videlicet, quem propheta pertransire non potuit, de quo etiam dicit: Quoniam intumuerunt aquae profundae torrentis, qui non potest transvadari. Percepta namque perfectione operis ad contemplationem venitur. In qua scilicet contemplationem dum mens in altum ducitur, sublevata videt in Deo, quia non potest penetrare quod videt, et quasi tangit aquam torrentis, quam pertransire non valet, quia et intuetur speculando quod libeat, et tamen hoc ipsum perfecte non valet intueri quod libet. Propheta ergo quandoque ad aquam pervenit, quam non pertransit, quia ad contemplationem sapientiae cum ad extremum ducimur, ipsa eius immensitas, quae ex se hominem sublevat, ad se humano animo plenam cognitionem negat, ut hanc et tangendo amet, et tamen nequaquam pertranseundo penetret.
7 [51. ] His emensis, ad contemplationem pervenitur.---Beatus igitur Iob haec incrementa virtutum quia distincte hominibus superno munere tribui conspexit, gradus vocavit, quoniam per ipsos ascenditur ut ad coelestia obtinenda veniatur. Sacri itaque libri, id est divini eloquii, memoriam faciens, dicit: Per singulos gradus meos pronuntiabo illum, quia nimirum ille ad doctrinam Dei veraciter ascendit, qui ad obtinendam hanc gradibus sanctae operationis eruperit. Et quasi per singulos gradus suos librum pronuntiat, qui percepisse se eius scientiam non per verba tantummodo, sed etiam per opera demonstrat. Unde adhuc subditur:
8 VERS. 37.---Et quasi principi offeram eum.
9 Omne enim quod offerimus, in manibus tenemus. Venienti ergo ad iudicium principi librum offerre est verba praeceptorum illius in actione tenuisse. Sequitur:



Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 22, XIX . <<<     >>> XXI .
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 20