monumenta.ch > Gregorius Magnus > 20
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, XIX. <<<     >>> XXI.

CAPUT XX. HIDE APPARATUS

1 VERS. 11.---Pharetram enim suam aperuit, et afflixit me.
2 [46. ] Deo permittente, licet occulto iudicio, mala se perpeti novit.---Quid per pharetram Dei, nisi occultum consilium designatur? Sagittam vero de pharetra Dominus iacit, quando de occulto consilio apertam sententiam emittit. Quia enim flagellatur quisque, cognoscimus; sed qua ex causa flagellum veniat, ignoramus. Cum vero post flagella vitae correctio sequitur, etiam ipsa consilii virtus aperitur. Pharetra igitur clausa est consilium occultum. Sed aperta pharetra affligimur, quando per id quod post flagellum sequitur quo consilio flagellamur videmus. Cum peccata Dominus videt, et tamen manum ad vindictam non commovet, quasi clausam pharetram tenet, sed feriendo indicat quantum ei in nobis displicuit hoc quod diu videndo toleravit. Sancta itaque electorum Ecclesia tribulationibus pressa dicat: Pharetram enim suam aperuit, et afflixit me. Quae adversariorum voces insolentes sustinens, dum cernit quod eius praedicatio non admittitur, quorumdam duritiam deserens, praedicationis suae verba moderatur. Perpendens etenim persecutores suos ad exhortationis suae vocem deteriores existere, magis eligit tacere. Cumque indignos qui audiant conspicit, praedicationem suam obducto silentio astringit. Unde apte subiungit: