monumenta.ch > Gregorius Magnus > 13
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, XII <<<     >>> XIV .

CAPUT XIII [Rec. XIV]. HIDE APPARATUS

1 VERS. 7.---Qui inter huiuscemodi laetabantur, et esse sub sentibus delicias computabant.
2 [24. ] In rebus pessimis exsultant et delectantur.---Quid nomine sentium nisi eas quas iam supra diximus [Num. 21 huius lib.] punctiones peccatorum intelligimus? Quia autem perversae mentes gaudent in iniquitatibus, quas flere debuerunt, omnes haeretici tanto se [Vindoc., inani gloria.] inani laetitia extollunt, quanto magis ad peiora convalescunt; atque esse sub sentibus delicias deputant, quia inde perversam mentem ad gaudium sublevant, unde spinas peccatorum portant. Nam si quando ad errorem suum valuerint quempiam trahere, sese per laetitiam iactant; atque unde sibi peccata quotidie, etiam alios perdendo, congregant, inde se esse quasi duces ad iustitiam exsultant. Bene ergo dicitur: Qui inter huiuscemodi laetabantur, et esse sub sentibus delicias computabant. Trahunt enim quos valent ad perditionem suam, [Locum hunc restituimus ope Mss. et vet. Edit. In Mss. Germ. et in Edit. Gilot. aliisque sequentibus legitur: Et se sub peccatis esse . . . non credunt, sed virtutum, etc., sensu plane contrario iis quae legimus in Mss., caet. Anglic., Norm., Laud., Turon., etc.] et sub peccatis esse, vel culpis culpas addere credunt se virtutum opulentiam cumulare.