monumenta.ch > Gregorius Magnus > 11
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, X <<<     >>> XII

CAPUT XI [Rec. XIII]. HIDE APPARATUS

1 VERS. 5.---Qui de convallibus ista rapientes, cum singula reperissent, ad ea cum clamore currebant.
2 [22. ] Obscuras Scripturae sacrae Patrumque sententias ad se detorquent et trahunt.---De convallibus illa rapiunt, quia haec de humilibus dictis Patrum superbo spiritu colligunt. Quae dum [Corrupte in Ed. Gilot., Vatic., Guss., pro suis se patribus, alioquin legendum esset quos, non quae, sed legenti Mss. Cod. non erit ambigendi locus.] pro suis se partibus invenisse gloriantur, ad ea cum clamoribus currunt, quia videlicet omne quod sentiunt appetitu laudis ad aures hominum diffamare conantur. Sequitur: