monumenta.ch > Gregorius Magnus > 22
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 19, XXI. <<<     >>> XXIII .

CAPUT XXII [Vet. XVIII]. HIDE APPARATUS

1 IBID.---Et diademate, iudicio meo.
2 [35. ] Iusti sollicite attendunt, quid Deo, quid proximo debeant.---Iustorum iudicia recte diademati comparantur, quia per magni operis gloriam ad retributionis [Norm. et pl. ducuntur.] ducunt coronam. Quae nimirum iudicia secum quotidie introrsus agunt, quid Deo, quid proximo debeant, solerter aspiciunt, atque ad agenda bona se vehementer accendunt, et de perpetratis malis districte redarguunt. Unde bene quoque per Salomonem dicitur: Cogitationes iustorum iudicia [Prov. XII, 5]. [Germ., Norm., Laud., Turon., etc., ita habent; at in Editis, pro intus legitur iusti, aut isti.] Intus quippe ab omni strepitu saeculari ad corda sua redeunt, ibique ascendunt tribunal mentis, atque ante oculos se et proximum statuunt, deducunt ad medium regulam testamenti, qua dicitur: Quae vultis ut faciant vobis homines, et vos eadem facite illis [Matth. VII, 12]. [Quidam. Ed. transferunt se in personam proximi.] Transferunt in se personam proximi, et sollicite attendunt quid sibi si ita essent fieri vel non fieri iuste voluissent, sicque districto iure atque iudicio causam suam et proximi iuxta tabulas divinae legis in foro cordis examinant. Bene ergo dicitur: Cogitationes iustorum iudicia, quia ipse eorum intimus motus cordis, quasi quaedam libra est iudiciariae potestatis. Quibus peractis, quia retributionem inferius non requirunt, recte eorum iudicia diademati comparantur. Diadema quippe in superiori parte corporis [Vindoc., portatur.] ponitur. Iustorum ergo iudicium diadema dicitur, quia per hoc non in terrenis et infimis, sed sursum remunerari concupiscunt. Sequitur