monumenta.ch > Hieronymus > bnf11947.131 r > 4
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 19, III . <<<     >>> V .

CAPUT IV [Vet. IV]. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 VERS. 24.---Ipse enim fines mundi intuetur, et omnia quae sub coelo sunt respicit.
2 Deus nos respiciendo per gratiam reformat.---7. Respicere quippe Dei est ea quae amissa ac perdita fuerant ad suam gratiam reformare. Unde scriptum est: Rex qui sedet in solio iudicii, dissipat omne malum intuitu suo [Prov. XX, 8]. Respiciendo namque levitatis nostrae mala coercuit, et magna merita maturitatis dedit. Unde adhuc subditur: