monumenta.ch > Gregorius Magnus > 40
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, XXXIX . <<<     >>> XLI .

CAPUT XL [Vet. XXIV, Rec. XXII]. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 VERS. 12-15.---Sapientia vero ubi invenitur, et quis est locus intelligentiae? Nescit homo pretium eius, nec invenitur in terra suaviter viventium. Abyssus dicit, Non est in me, et mare loquitur: Non est mecum. Non dabitur aurum obryzum pro ea, nec appendetur argentum in commutatione eius.
2 [61. ] Sapientiae Dei locus et pretium assignari non possunt.---Notandum prius est quod duo [Vindoc., duo ibi.] sibi proposuit, et duo subdit respondendo. Ad id namque quod superius dixit: Sapientia vero ubi invenitur, et quis est locus intelligentiae? Isto versu respondit: Abyssus dicit: Non est in me, et mare loquitur: Non est mecum. Ad id vero quod dixerat: Nescit homo pretium eius, nec invenitur in terra suaviter viventium, inferiorem versum reddidit, dicens: Non dabitur aurum obryzum pro ea, nec appendetur argentum in commutatione eius. Ad utraque ergo respondit, sed augendo quod obiecerat, non solvendo. Cum sapientiae namque locum quaereret, ac deinde inferius responderet: Abyssus dicit: Non est in me, non ubi esset, sed ubi non esset indicavit. Rursus cum ab homine eius pretium diceret ignorari, atque ad hoc inferius redderet: Non dabitur aurum obrysum pro ea, non quid esset eius pretium, sed quid non esset ostendit. Cunctis autem liquet quod neque haec humana sapientia vel teneri loco, vel emi divitiis potest. Sed vir sanctus, mysticis sensibus plenus, [Vindoc., ad aliam nos intelligentiam.] ad alia nos intelligenda transmittit, ut non creatam sed creantem sapientiam requiramus. Nam nisi in verbis istis allegoriarum secreta rimemur, ea utique quae sequuntur omnino sunt digna despectu, si ex sola historica narratione pensentur. Paulo post namque dicit: Non adaequabitur ei aurum vel vitrum. Et cum, sicut novimus, vitrum longe atque dissimiliter auro sit vilius, cur post auri nomen, metalli utique pretiosi, pro immensa laude vitrum quoque dixit sapientiae non aequari? Ipsa ergo litterae difficultate compellimur, ut ad sententias horum verborum mysticas vigilemus. Vir itaque sanctus quam sapientiam contemplatur, nisi eam de qua Paulus apostolus dicit: Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam [I Cor. I, 24]? De qua per Salomonem scriptum est: Sapientia aedificavit sibi domum [Prov. IX, 1]; et de qua Psalmista ait: Omnia in sapientia fecisti [Psal. CIII, 24]. Huius nimirum sapientiae homo pretium nescit, quia nihil dignum aestimatione illius invenit. Non autem hoc sapientiae pretium et esse dicitur [1 Laud., et nescire, sed idcirco nescire.] et nesciri, sed idcirco nesciri, quia deest: eo scilicet loquendi genere, quo in angustiis quisque deprehensus, cum remedium subventionis non invenit, fateri solet quia quid faciat nescit.
3 [62. ] Nullius boni operis merito debetur.---Huius ergo sapientiae pretium nescire, est digni operis meritum quo illam percipiat non invenire. Ad hoc namque pretium damus, ut eius vice rem quam appetimus possidere [Vindoc., valeamus.] debeamus. Quid autem nos dedimus ut hanc sapientiam, quae Christus est [Rom. XI, 6], percipere mereremur? Gratia quippe redempti sumus. Illa namque sola opera male vivendo dedimus, quibus si iusta retributio servaretur, non Christus, sed supplicia redderentur. Sed aliud homo per iustitiam meruit, aliud per gratiam accepit. [Ita elegantius in Laud., Norm., et aliis, quam testatur, ut legitur in Ed.] Testetur Paulus, priusquam mens illius semen gratuitae veritatis acciperet, quibus sentibus premeretur erroris: Qui prius, inquit, fui blasphemus, et persecutor, et contumeliosus; sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate [I Tim. I, 13]. Testetur pro qualibus Christus mori dignatus est: Cum adhuc, inquit, peccatores essemus, secundum tempus Christus pro impiis mortuus est [Rom. V, 8]. Qui ergo veniente sapientia impii inventi sumus, quid boni operis dedimus, quo accipere eamdem sapientiam mereremur? Huius itaque sapientiae homo pretium nescit, quia quisquis a brutis animalibus rationis intellectu discretus est, quoniam quod suis meritis non sit salvatus intelligit, nihil se dedisse boni operis ut ad fidem veniret agnoscit. Quasi enim ad percipiendam sapientiam pretium dare est cognoscendum Deum [Vindoc., per actionis suae mercedem pervenire. 2 Laud., mercedem praevenire.] actionis suae mercede praevenire.
4 [63. ] Gratia gratis datur, non ex meritis.---Non esse huius sapientiae pretium cognoverat, qui dicebat: [Laud., quis prius dedit ei?] Quis prior dedit illi, et retribuetur ei? [Rom. XI, 35]. Hinc iterum scriptum est: [Laud., gratis salvi. Vindoc., gratia enim estis salvati.] Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, sed Dei donum est; non ex operibus, ut ne quis glorietur [Ephes. II, 8]. Hinc de semetipso iterum loquitur, dicens: Gratia Dei sum id quod sum [I Cor. XV, 10]. Ex cuius nimirum aspiratione gratiae, quia virtutum opera protinus in corde generantur, ut ex libero quoque arbitrio subsequatur actio, cui post hanc vitam retributio aeterna respondeat, illico adiecit: Et gratia eius in me vacua non fuit [Ibid. XV, 10]. [Vet. XXV.] Sed sunt nonnulli [Ita Vindoc., Corb. Germ., Turon., Norm. In Edit., qui salvos se; at Laud., quia nosse suis viribus, etc., errore amanuensium, qui ex quia sanos se conflarunt quia nosse.] qui sanos se suis viribus exsultant, suisque praecedentibus meritis redemptos se esse gloriantur. Quorum profecto assertio invenitur sibimetipsis contraria, quia dum et innocentes se asserunt, et redemptos, hoc ipsum in se redemptionis nomen evacuant. Omnis namque qui redimitur, ex aliqua procul dubio captivitate liberatur. Unde ergo quilibet iste redemptus est, si prius non fuit sub culpa captivus? Liquet itaque quia multum desipit quisquis haec sapit. Hominis quippe meritum superna gratia non ut veniat invenit, sed postquam venerit, facit; atque et ad indignam mentem veniens Deus, dignam sibi exhibet veniendo; et facit in ea meritum quod remuneret, qui hoc solum invenerat quod puniret.
5 [Ret. XXIII.] [ 64. ] Praedestinationis gratuitae exemplum in latrone salutem consecuto.---Libet inter haec mentis oculos ad illum latronem reducere, [Adiecimus, diaboli, desideratum in Editis, inventumque in mss. Vindoc. et 2 Laud. In Utic. super has voces, de fauce, scriptum fuit de iudicio.] qui de fauce diaboli ascendit crucem, de cruce paradisum. Intueamur qualis ad patibulum venerit, et a patibulo qualis abscessit. Venit reus fraterno sanguine, venit cruentus, sed interna gratia est mutatus in cruce; et ille qui mortem fratri intulit, morientis Domini vitam praedicavit, dicens: Memento mei, [Deest Domine in plerisque et ita infra.] Domine, dum veneris in regnum tuum [Luc. XXIII, 42]. [Laud. et Bellovac., in cruce clamavit.] In cruce clavi manus eius pedesque ligaverant, nihilque in eo a poenis liberum nisi cor et lingua remanserant. Inspirante Deo totum illi obtulit, quod in se liberum invenit, ut iuxta hoc quod scriptum est: Corde crederet ad iustitiam, ore confiteretur ad salutem [Rom. X, 10]. In corde autem fidelium tres summopere manere virtutes testatur Apostolus, dicens: Nunc autem manent fides, spes, charitas [I Cor. XIII, 13]. Quas cunctas subita repletus gratia et accepit latro, et servavit in cruce. Fidem namque habuit, qui regnaturum [Gemet., Deum.] Dominum credidit, quem secum pariter morientem vidit: spem habuit qui regni eius aditum postulavit, dicens: Memento mei, Domine, dum veneris in regnum tuum [Luc. XXIII, 42]. Charitatem quoque in morte sua vivaciter tenuit, qui fratrem et collatronem pro simili scelere morientem, et de iniquitate sua arguit, et ei vitam [Vulgati, quam non cognoverat. Deest negatio in Corb. Germ., Vindoc., Bellov., Laud., Norm., et aliis Mss.] quam cognoverat praedicavit dicens: Neque tu times Deum, qui in eadem es damnatione. Et nos quidem iuste; nam digna factis recipimus; hic vero [Bellov., nihil male gessit.] nihil mali gessit [Ibid., 40]. Ille qui talis ad crucem venit ex culpa, ecce qualis a cruce recedit ex gratia. Confitebatur [Gemet., Prat. et alii, Deum.] Dominum, quem videbat secum humana infirmitate morientem, quando negabant apostoli eum quem miracula viderant divina virtute facientem.
6 [Vet. XXVI.] [ 65. ] Error eorum qui salvari hominem propriis viribus astruunt.---Sed hi qui salvari hominem propriis viribus [Gemet, asserunt.] astruunt, eamdem confessionem hominis ab ipsius esse hominis virtute suspicantur. Quod si ita esset, in Dei laude Psalmista non diceret: Confessio et magnificentia opus eius [Psal. CX, 3]. Ab eo itaque accipimus recta confiteri, a quo nobis [In Germ. Corb. Germ. et in Editis, et magna dantur operari. Mss. Anglic. et nostri habent datur.] et magna datur operari. Quia ergo nil boni operis dedimus quo hanc sapientiam percipere mereremur, dicatur recte: Nescit homo pretium eius, quoniam quisquis iam ratione utitur, tanto altius sub huius sapientiae intellectu se despicit, quanto eiusdem sapientiae verius interna cognoscit, ut indignum se ad hanc pervenisse videat, per quam gratuito agitur ut dignus fiat. De qua bene mox subditur.



Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, XXXIX . <<<     >>> XLI .
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 40