monumenta.ch > Gregorius Magnus > 38
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, XXXVII. <<<     >>> XXXIX .

CAPUT XXXVIII. HIDE APPARATUS

1 IBID.---Et omne pretiosum vidit oculus eius.
2 [59. ] Vilis Deo est mundus, et pretiosae animae quas elegit.---Sciendum magnopere est quia tanto unaquaeque anima fit pretiosior ante oculos Dei, quanto prae amore veritatis despectior fuerit ante oculos suos. Hinc ad Saul dicitur: Nonne cum parvulus esses in oculis tuis, caput te constitui in tribubus Israel [I Reg. XV, 17]? Ac si aperte diceret: Magnus mihi fuisti, quia despectus tibi; sed nunc quia magnus tibi es, factus es despectus mihi. Unde et per prophetam dicitur: Vae qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes [Isai. V, 21]. Tanto ergo fit quisque vilior Deo, quanto pretiosior sibi; tanto pretiosior Deo, quanto propter eum vilior sibi: Quia humilia respicit, et alta a longe cognoscit [Psal. CXXXVII, 6]. [Vet. XXIII.] Omne itaque pretiosum vidit oculus eius. In Scriptura sacra videre Dei, [Corb. Germ., Norm., 1 Laud. et Germ., abiecto pro, habent, aliquando eligere ponitur.] aliquando pro eligere ponitur, sicut in Evangelio scriptum est: Cum esses sub ficu, vidi te [Ioan. I, 48]; id est, positum te sub umbra legis elegi. Vidit ergo pretiosum quia humilia elegit: Infirma enim mundi elegit Deus, ut confunderet fortia [I Cor. I, 27]. Vidit pretiosum, cum humanam animam de se abiecta sapientem gratiae suae illustratione respexit. De qua videlicet anima [Germ., duo Laud., Norm. et alii, per prophetam dicit.] per prophetam dicitur: Si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris [Ierem. XV, 19]. Vilis quippe Deo est mundus praesens, pretiosa vero ei est anima humana. Qui ergo pretiosum a vili separat, quasi os Domini vocatur, quia per eum Deus verba sua exerit, qui ab amore praesentis saeculi loquendo [2 Laud., quam potest humanam animam.] quae potest, humanam animam evellit. Et quia novi Testamenti doctores ad hoc usque perducti sunt, ut occultas quoque allegoriarum caligines in veteri Testamento rimentur, recte subditur: