monumenta.ch > Gregorius Magnus > 37
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, XXXVI. <<<     >>> XXXVIII.

CAPUT XXXVII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 VERS. 10.---In petris rivos excidit.
2 [58. ] In saxeis gentilium cordibus Deus fluvios praedicationis aperuit.---Id est, in duris gentilium cordibus fluvios praedicationis aperuit, sicut per prophetam quoque de irriganda dicitur ariditate gentilium: Posuit desertum in stagnum [Laud., Corb. Germ. et Norm., aquae.] aquarum, et terram sine aqua in exitus aquarum [Psal. CVI, 35]. Atque in Evangelio promittit Dominus, dicens: Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina aquae vivae de ventre eius fluent [Ioan. VII, 88]. Quod promissum tunc audivimus, etiam nunc completum videmus. Ecce enim in sanctis praedicatoribus, et non ex Iudaea progenitis, per cunctam Ecclesiam toto orbe diffusam, fluenta caelestium mandatorum ubertim manant ore gentilium. Quia enim in petris rivos aperuit, ex duris quoque cordibus fluvius sanctae praedicationis emanavit. Sequitur: