monumenta.ch > Gregorius Magnus > 35
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, XXXIV . <<<     >>> XXXVI.

CAPUT XXXV [Rec. XX]. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 VERS. 8.---Non calcaverunt eam filii institorum, nec pertransivit per eam leaena.
2 [55. ] Apostoli eorumque successores Iudaeam deseruerunt et gentilium conversioni insudarunt.--- [Hunc locum in Edit. corruptissimum restituimus ex Mss. Corb. Germ., Anglic., Norm., Parisiensib., Laud., Belvac., etc. Prius legebatur: in cunctis Latinis Codicibus institores positos reperimus. In Graecis vero negotiatores invenimus. Ex qua re collegi valet quod hoc in loco pro negotiatoribus institores scriptores ignorando posuerunt. Quo pacto erraverunt qui pro negotiatoribus institores posuerunt, cum utraque vox idem sonet? Sed legendum institutores, ut vitiose tunc legebatur in Lat. Codicib. Libri Iob; sic autem Gregorium legisse manifestum est tam ex Mss. consensu (si Germ. excipias, in quo syllaba media tu ubique deleta est) quam ex his verbis, Omnes qui fidelium mores instituunt, etc.] In cunctis Latinis Codicibus institutores positos reperimus, in Graecis vero negotiatores invenimus. Ex qua re colligi valet quod in hoc loco pro institoribus institutores scriptores quique ignorando posuerunt. Institores enim negotiatores dicimus, pro eo quod exercendo operi insistunt. Sed uterque sermo licet in voce dissonet, in intellectu non discrepat, quia omnes qui fidelium mores instituunt, spiritale negotium gerunt, ut cum praedicationem suis auditoribus praebent, ab eis fidem et opera recta percipiant, sicut de sancta Ecclesia scriptum est; Sindonem fecit et vendidit [Prov. XXXI, 24]; de qua et paulo post illic dicitur: Vidit quod bona est negotiatio eius [Ibid. XXXI, 18]. Qui hoc loco institutores nisi prophetae sancti vocati sunt, qui synagogae mores ad fidem instituere curaverunt prophetando? Quorum nimirum filii sancti apostoli nuncupantur, qui ut Deum hominem crederent, ad eamdem fidem ex eorum sunt praedicatione generati. De quibus Ecclesiae per Psalmistam dicitur: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, constitues eos principes super omnem terram [Psal. XLIV, 17]. Sed quia repulsi apostoli a synagogae finibus sunt egressi, recte nunc dicitur: Non calcaverunt eam filii institorum. Calcarent quippe eam institorum filii, si praedicatores sancti eiusdem synagogae vitia calce virtutis premerent. Si autem institores [Gemet. ac pl., eiusdem sanctae Ecclesiae.] eosdem sanctae Ecclesiae praedicatores accipimus, institorum filios pastores et doctores, qui apostolorum [Sic Laudun., Vindoc., Corb. Germ., Norm. Editi cum Germ., vitam secuti sunt.] viam secuti sunt, nil obstat intelligi. Qui Synagogam minime calcaverunt, quia dum eorum patres, id est apostoli, ab illa repulsi sunt, ipsi quoque ab eius vocatione cessaverunt.
3 [Vet. XXII.] [ 56. ] Synagoga relicta, gentibus colligendis Ecclesia studuit.---Per quam videlicet Synagogam leaena non pertransiit, quia sancta Ecclesia collectioni gentium dedita nequaquam sese ad illum Iudaeae populum diutius occupavit. Recte autem Ecclesia leaena nuncupatur, quia male viventes in vitiis, ore sanctae praedicationis interficit. Unde et ipsi primo pastori quasi huius leaenae ori dicitur: Macta et manduca [Act. X, 13]. Quod mactatur quippe a vita occiditur, id vero quod comeditur, in comedentis corpore commutatur. Macta ergo et manduca dicitur, id est a peccato eos in quo vivunt interfice, et a seipsis illos in tua membra converte. Et quia haec Ecclesia corpus est Domini, ipse etiam Dominus Iacob voce leo vocatur ex se, leaena vocatur ex corpore, dum ei sub Iudae specie dicitur: Ad praedam, fili mi, ascendisti, requiescens accubuisti ut leo, et quasi leaena; [Duo Laud. et alii, quis suscitavit eum.] quis suscitabit eum [Genes. XLIX, 9]? Haec igitur leaena nequaquam dicitur, quia [Sic legimus in 2 Laud., Bellov., Ebroic., Pratel., etc. In Editis et in Germ. omittitur non, et interpunctio mutata est magno sensus damno, qui ex nostra restitutione fit optimus. Explicat sanctus Doctor nec pertransivit per eam leaena, cuius nomine Ecclesiam dicit esse intelligendam. Et quamvis de hac leaena non possit asseri quod per Iudaeam non transierit (transiit enim conversis ad fidem primum tribus, postmodum quinque Iudaeorum millibus), at non pertransiit, quod sufficit ad loci huius interpretationem. Distinguit ergo sanctus Gregorius inter transire et pertransire.] per Iudaeam non transiit, sed non pertransiit. Apostolis namque praedicantibus prius ex illa tria millia, postmodum quinque millia crediderunt. Ecclesia itaque per Synagogam transiit, sed non pertransiit, quia ex illa ad fidem paucos rapuit, sed tamen illum infidelem populum a perfidia funditus non exstinxit. Sed, quod saepe iam diximus, repulsa ab infidelitate Iudaeorum, deflexit ad vocationem gentium. Unde adhuc de eadem leaena dicitur: