monumenta.ch > Gregorius Magnus > 30
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, XXIX. <<<     >>> XXXI .

CAPUT XXX [Rec. XVIII]. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 IBID. VERS. 4.---Lapidem quoque caliginis et umbram mortis dividit torrens a populo peregrinante.
2 [47. ] Probos et malos ignis in extremo iudicio dividet. --- [Vindoc. et 1 Laud., quid durus ille perfidus Iudaeorum populus.] Quid durus ille perfidia Iudaeorum populus, qui auctorem vitae per fidem videre noluit, quem per prophetiam praedixit, nisi lapis caliginis fuit? quia et crudelitate durus exstitit, et infidelitate nebulosus. Qui alio quoque vocabulo umbra mortis dicitur. Umbra quippe talis exprimitur, qualia eius rei, de qua trahitur, fuerint lineamenta. Quis autem mortis nomine, nisi diabolus vocatur? De quo [Fortasse correctius in Gemet., per quamdam ministerii sui significationem. Diaboli scilicet ministerium est, mortem inferre. In vet. Ed., pro ministri, legitur mysterii.] per quamdam ministri sui significationem dicitur: Et nomen illi mors [Apoc. VI, 8]. Cuius ille populus umbra exstitit, quia iniquitatem illius sequens, eius in se imaginem expressit. Quid vero torrentis nomine, nisi ille a conspectu tremendi iudicis per ultimum examen egrediens, atque electos et reprobos dividens ignis vocatur? Unde et per prophetam dicitur: Fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie eius [Dan. VII, 10].
3 [Vet. XVIII, Rec. XIX.] [ 48. ] Peregrini sunt in mundo electi omnes.---Quis autem in hoc mundo peregrinatur populus, nisi qui ad sortem electorum currens, habere se patriam novit in coelestibus; et tanto magis se illic sperat invenire propria, quanto hic cuncta quae praetereunt esse a se deputat aliena? Peregrinus itaque est populus, omnium numerus electorum, qui hanc vitam quoddam sibi exsilium deputantes, ad supernam patriam tota cordis intentione suspirant, de quibus Paulus dicit: Confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram [Hebr. XI, 13]. Qui enim haec dicunt, significant se patriam inquirere. Hanc peregrinationem idem quoque Apostolus tolerabat, cum diceret: Dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino. Per fidem enim ambulamus, et non per speciem [II Cor. V, 6]. Huius peregrinationis aerumnas satagebat evadere, cum dicebat: Desiderium habens dissolvi, et cum Christo esse [Philip. I, 23]. Et rursum: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum [Ibid. I, 21]. Huius peregrinationis pondus grave sentiebat Psalmista, cum diceret: Heu me! quia incolatus meus prolongatus est: habitavi cum habitantibus Cedar, multum incola fuit anima mea [Psal. CXIX, 5]. Ab hac eripi quantocius anhelabat, cum supernis desideriis flagrans diceret; Sitivit anima mea ad Deum vivum; quando veniam et apparebo ante faciem Dei [Psal. XLI, 3]? Sed hoc desiderium nesciunt qui cor in terrenis voluptatibus defigunt. Dum enim sola quae sunt visibilia diligunt, profecto invisibilia, vel si credunt esse, non diligunt, quia dum nimis se exterius sequuntur, etiam mente carnales fiunt. Simul enim in hac vita uterque populus currit, sed non simul ad perpetuam pervenit, quia Lapidem caliginis et umbram mortis dividit torrens a populo peregrinante. Ac si aperte dicat: Eos quos modo vel infidelitas excaecat, vel crudelitas obdurat, flammarum fluvius a conspectu aeterni iudicis exiens, ab electorum tunc populo separat, ut tunc a bonis ignis districti examinis dividat quos nunc in suis concupiscentiis tenebrae vitiorum excaecant.
4 [49. ] Irrigatio praedicationis tanquam torrens dividit bonos a malis.---Potest fortasse in torrentis nomine ipsa irrigatio sanctae praedicationis intelligi, iuxta id quod per Salomonem dicitur: Oculum qui subsannat patrem, et qui despicit partum matris suae, effodiant illum corvi de torrentibus [Prov. XXX, 17]. Perversi quippe dum divina iudicia reprehendunt, subsannant patrem. Et quilibet haeretici dum praedicationem sanctae Ecclesiae fecunditatemque illius deridendo contemnunt, quid aliud quam partum matris despiciunt? Quam non immerito eorum quoque matrem dicimus, quia de ipsa exeunt, qui contra ipsam loquuntur; Ioanne attestante, qui ait: A nobis exierunt, sed non erant ex nobis; nam si fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum [I Ioan. II, 19]. Corvi vero de torrentibus veniunt, cum praedicatores veri ad defensionem sanctae Ecclesiae a sacrorum librorum fluentis procedunt. Qui etiam recte corvi vocati sunt, quia nequaquam de iustitiae suae luce superbiunt, sed per humilitatis gratiam peccatorum in se nigredinem confitentur. Unde etiam ab electorum Ecclesia dicitur: Nigra sum, sed formosa [Cant. I, 4]. Et Ioannes ait: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus [I Ioan. I, 8]. Qui videlicet corvi subsannantis oculum effodiunt, quia pravorum ac pervicacium hominum intentionem vincunt. Ex hoc itaque testimonio, si hic quoque torrens praedicatio debet intelligi, Lapidem caliginis et umbram mortis dividit torrens a populo peregrinante, qui sanctorum praedicatio obduratas mentes reproborum deserit, et ad pia humilium se corda convertit. Unde adhuc subditur:



Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, XXIX. <<<     >>> XXXI .
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 30