monumenta.ch > Gregorius Magnus > 29
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, XXVIII . <<<     >>> XXX .

CAPUT XXIX. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 VERS. 3.---Tempus posuit tenebris et universorum finem ipse considerat.
2 [46. ] Deus electorum et reproborum finem intuetur. Bona facit et ordinat; mala non facit, sed ordinat.--- Ipse posuit tempus tenebris, iniquis videlicet modum quo iniqui esse desistant. Unde eis per Apostolum dicitur: Eratis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Sicut aliis quoque discipulis isdem doctor egregius dicit: Nox praecessit, dies autem appropinquavit. Abiiciamus ergo opera tenebrarum, [Laud. et Norm., et induamur arma.] et induamus nos arma lucis; sicut in die honeste ambulemus. [Ephes. V, 8] [Rom. XIII, 12]. Unde et in Canticis canticorum [1 Laud., Ecclesiae venienti.] Ecclesia veniente dicitur: Quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens [Cant. VI, 9]? Apte enim Ecclesia aurorae comparata describitur, [1 Laud., quae per cogitationem.] quae per cognitionem fidei a peccatorum suorum tenebris in clara luce iustitiae commutatur. Tempus ergo posuit tenebris, et universorum finem ipse considerat. Universorum nomine, et electos voluit et reprobos comprehendi. Nam bona faciens et ordinans Deus, mala vero non faciens, sed ab iniquis facta ne inordinate [Norm., veniant.] eveniant ipse disponens, considerat universorum finem, et patienter tolerat omnia, atque intuetur electorum terminum, quod ex malo mutentur ad bonum. Intuetur etiam reproborum finem, quod do malo opere [2 Laud., dignum se trahunt ad supplicium. Primus, dignum retrahantur ad supplicium.] dignum se trahantur ad supplicium. Vidit finem persequentis Sauli, quo prostratus diceret: Domine, [Duo Laud., quid me iubes facere.] quid me vis facere [Act. IX, 6]? Vidit finem quasi obsequentis discipuli, quod pro commisso scelere guttur laqueo stringeret, seque et peccantem puniret, et deterius puniendo deciperet. Vidit Ninivitas delinquentes, sed consideravit finem delinquentium [Ita cum Corb. Germ., Laud. ac Norm., etc., vet. Editi. At poster., poenitentia.] poenitentiam correctorum. Vidit quoque Sodomam delinquentem, sed consideravit finem ardoris luxuriae, ignem gehennae. Vidit gentilitatis finem, quod possessa iniquitatum tenebris, quandoque fidei luce claresceret. Vidit etiam Iudaeae terminum, quod ab ea luce fidei quam tenebat obduratae perfidiae se tenebris caecaret. Unde adhuc congrue subditur: