monumenta.ch > Gregorius Magnus > 59
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 15, LVIII <<<     >>> LX .

CAPUT LIX [Vet. XXIX, Rec. XXXVII]. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 VERS. 32.---Ipse ad sepulcra ducetur, et in congerie mortuorum vigilabit.
2 [70. ] In multitudine peccantium tanquam in congerie mortuorum, et in sepulcris Satan vigilat.---Quia sepulcra mortuos tegunt, quid aliud per sepulcra [Vet. Excusi, reproborum corpora. Posteriores, reproborum corda, ex sola, ut putamus, coniectura, quod paulo infra legatur quia in pravorum cordibus recipietur. In Norm. et Germ. simpliciter reprobi. In Utic. tamen prima manu scriptum fuit reproborum corpora.] quam reprobi designantur, in quibus exstinctae a vita beatitudinis animae velut in sepulcris latent? Iniquus ergo iste ad sepulcra ducetur, quia in pravorum cordibus recipietur, quoniam soli eum illi suscipiunt, in quibus mortuae a Deo animae [Turon., recipiuntur.] reperiuntur. De quo recte etiam, dum eius supplicia describuntur, per prophetam dicitur: In circuitu illius sepulcra eius, omnes interfecti, et qui ceciderunt gladio [Ezech. XXXII, 22]. Illi quippe in inferno iuxta illum sunt, in quibus idem malignus spiritus mortuus iacet. Qui iniquitatis eius gladio percussi ceciderunt. Unde scriptum est: Qui liberasti David servum tuum de gladio maligno [Psal. CLIII, 10]. Recte autem dicitur: Et in congerie mortuorum vigilabit, quia nunc in congregatione peccantium astutiae suae [Vindoc., insidias erexit.] insidias exerit. Pro eo autem quod in mundo raritas bonorum est, et multitudo malorum, recte mortuorum congeries nominatur, ut ipsa iniquorum multitudo signetur. Lata enim via est quae ducit ad perditionem, et multi sunt qui ingrediuntur per eam [Matth. VII, 13]. Satanae itaque in congerie mortuorum vigilare est in reproborum cordibus malitiae suae astutias exercere. De quo adhuc subditur: