monumenta.ch > Gregorius Magnus > 37
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 15, XXXVI . <<<     >>> XXXVIII.

CAPUT XXXVII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 VERS. 5.---Attendite me, et obstupescite.
2 [43. ] Ex Iob percussionibus discendum quid formidare debeamus.---Id est, considerate quae egi, et admiramini in hac percussione quae patior. Qui adhuc recte subinfert, dicens:
3 IBID.---Et superponite digitum ori vestro.
4 Ac si aperte dicat: Scientes bona quae egi, et considerantes mala quae patior, vosmetipsos etiam a verborum culpa compescite, atque in meis percussionibus vestra damna formidate. Vel certe quia digitis quaeque discernimus, non incongrue per digitum discretio designatur. Unde et per Psalmistam dicitur: Benedictus dominus Deus meus, qui docet manus meas ad praelium, et digitos meos ad bellum [Psal. CXLIII, 1]. Per manus videlicet operationem, per digitos vero discretionem designans. [Vet. XVIII.] Digitus ergo ori superponitur cum per discretionem lingua refrenatur, ne per hoc quod loquitur in stultitiae culpam delabatur. Ait ergo: Superponite digitum ori vestro, id est, locutioni vestrae discretionis virtutem adiungite, ut per haec quae recta contra hypocritam dicitis quibus sint dicenda videatis. Sequitur: