monumenta.ch > Gregorius Magnus > 35
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 15, XXXIV . <<<     >>> XXXVI .

CAPUT XXXV. HIDE APPARATUS

1 VERS. 3.---Sustinete me, [Deest, ut in Utic.] ut et ego loquar, et post mea, si [Deest, ut in Utic.] videbitur, verba ridete.
2 [41. ] Sancti in verbis suis quaerunt auditoribus suis, et sibi prodesse. Superbis auditoribus grave onus est doctrina humilitatis.---Boni etenim, cum loquuntur, duo sunt quae in suis locutionibus attendunt, ut videlicet aut sibi et auditoribus suis, aut sibimet solis prosint, si auditoribus prodesse non possunt. Cum enim bene audiuntur bona quae dicunt, sibi simul et auditoribus prosunt. Cum vero ab auditoribus deridentur, sibi procul dubio [Germ., Turon. et Norm., praestiterunt.] profuerunt, quos a culpa silentii liberos fecerunt. Beatus itaque Iob ut sibi et suis auditoribus prosit, dicat: Audite quaeso sermones meos, et agite poenitentiam. Ut autem ipse quod debet exsolvat, etiam si auditoribus prodesse non valeat, adiungit: Sustinete me, ut et ego loquar, et post, mea, si videbitur, verba ridete. Et notandum quia dum subiungeret Agite poenitentiam, praemisit Audite; cum vero subderet: Post mea, si videbitur, verba ridete, praemisit Sustinete me. Audire quippe volentis est, sustinere nolentis. Amici ergo eius si doceri appetunt, audiant; si autem irridere parati sunt, sustineant quae dicuntur, quia videlicet superbis mentibus pondus grave est oneris doctrina humilitatis. Sequitur: