monumenta.ch > Gregorius Magnus > 57
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, LVI . <<<     >>> LVIII.

CAPUT LVII [Rec. XXX]. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 VERS. 27.---Quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius.
2 [77. ] Caro nostra post resurrectionem eadem futura est per naturam, et diversa per gloriam.---Si enim, sicut quidam errorum sequaces arbitrantur, [Germ., Bellovac., Ebroic. et alii Norm., quia post resurrectionem.] post resurrectionem corpus palpabile non erit, [Bellov., sed invisibilis corpus subtilitas.] sed invisibilis corporis subtilitas caro vocabitur, quamvis substantia carnis non sit, profecto alius est qui moritur, et alius qui resurgit. Sed beatus Iob [Plerique, hanc eorum sententiam; quidam Editi, hanc eius.] hanc eis sententiam veridica voce destruit, qui ait: Quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius. Nos autem beati Iob fidem sequentes, et Redemptoris nostri post resurrectionem corpus palpabile veraciter credentes, fatemur carnem nostram post resurrectionem futuram et eamdem, et diversam: eamdem per naturam, diversam per gloriam; eamdem per veritatem, diversam per potentiam. Erit itaque [Ita Vindoc., Bellov., Turon., Norm. In Germ. et in Editis recent., erit itaque spiritalis.] subtilis, quia et incorruptibilis. Erit palpabilis, quia non amittet essentiam veracis naturae. Sed sanctus vir eamdem resurrectionis fiduciam qua spe teneat, quanta certitudine praestoletur, adiungit. Sequitur: