monumenta.ch > Gregorius Magnus > 55
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, LIV. <<<     >>> LVI .

CAPUT LV [Rec. XXVII]. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 IBID.---Et in novissimo die de terra surrecturus sum.
2 [68. ] Christus mortuus est ut mori non timeremus; resurrexit ut nos resurgere posse confidamus.---Quia videlicet resurrectionem quam in se ostendit in nobis etiam quandoque facturus est. Resurrectionem quippe quam in se ostendit nobis promisit, quia sui capitis gloriam sequuntur membra. Redemptor ergo noster suscepit mortem, ne mori timeremus. Ostendit resurrectionem, ut nos resurgere posse confidamus. Unde et eamdem mortem non plusquam triduanam esse voluit, ne si in illo resurrectio differretur, in nobis omnimodo desperaretur. Quod bene de illo per Prophetam dicitur: De torrente [Lyr. German. et Bigot.; in via bibit, quod etiam nunc habet Utic., mutato e in i.] in via bibet, propterea exaltabit caput [Psal. CIX, 7]. Quasi enim de quodam flumine nostrae passionis non in mansione bibere, sed in via dignatus est, quia mortem transitorie, id est ad triduum contigit, atque in ea morte quam contigit, nequaquam sicut nos usque ad finem saeculi remansit. [Rec. XXVIII.] Dum ergo die tertio resurrexit, quid in eius corpore, id est Ecclesia, sequatur ostendit. Exemplo quippe monstravit quod promisit in praemio, ut sicut ipsum resurrexisse fideles agnoscerent, ita in seipsis in fine mundi resurrectionis praemia sperarent. Ecce nos per mortem carnis usque ad finem mundi remanemus in pulvere, ille autem die tertia ab ariditate mortis viruit; ut divinitatis suae nobis potentiam ipsa innovatione suae carnis ostenderet. Quod bene per Moysen virgis duodecim in tabernaculo positis demonstratur [Num. XVII, 2]. Nam cum Aaron sacerdotium, qui de tribu Levi fuerat, despiceretur, nec digna tribus quae offerret holocausta crederetur, duodecim virgae, iuxta duodecim tribus, in tabernaculo poni praeceptae sunt; et ecce virga Levi viruit, et quid virtutis in munere Aaron haberet, ostendit [Ibid., 8]. Quo videlicet signo quid innuitur, nisi quod omnes qui usque ad finem mundi iacemus in morte, quasi virgae reliquae in ariditate remanemus? Sed cunctis virgis in ariditate remanentibus, virga Levi ad florem redit, quia corpus Domini, veri scilicet sacerdotis nostri in mortis ariditate positum, in florem resurrectionis erupit. [Multa hic omissa in Edit. Gussanv. supplevimus ex Mss. et Excusis. Sic enim in illa Edit. legitur: Quo flore Aaron resurrectionis gloria Redemptor noster qui de tribu Iuda, etc.] Quo flore recte Aaron sacerdos esse cognoscitur, quia hac resurrectionis gloria Redemptor noster, qui de tribu Iuda ac Levi ortus est, intercessor pro nobis esse monstratur. Ecce ergo iam virga Aaron post ariditatem floret; sed virgae duodecim tribuum in ariditate remanent, quia iam quidem corpus Domini post mortem vivit, sed nostra adhuc corpora usque ad finem mundi a resurrectionis gloria differuntur. Unde caute hanc eamdem dilationem intulit, dicens: Et in novissimo die de terra surrecturus sum.
3 [Vet. XXX.] [ 69. ] Fiduciam nostram roborat multorum mortuorum resurrectio.---Habemus ergo spem resurrectionis nostrae, considerata gloria capitis nostri. Sed ne quis vel cogitatione tacita forsitan dicat quod idcirco ille resurrexit a morte, quia unus idemque Deus et homo mortem, quam ex humanitate pertulit, ex divinitate superavit, nos vero, qui puri homines sumus, a mortis surgere damnatione non possumus, recte in resurrectionis eius tempore etiam multorum sanctorum corpora resurrexerunt, ut et in se nobis exemplum ostenderet, et de aliorum qui nobis per puram humanitatem similes fuerunt nos resurrectione roboraret, quatenus cum se homo desperaret percipere quod in se ostenderat Deus homo, hoc in se fieri posse praesumeret, quod in ipsis factum cognosceret quos puros fuisse homines non dubitaret.
4 [70. ] Fides resurrectionis astruitur.---Sunt vero nonnulli qui, considerantes quod spiritus a carne solvitur, quod caro in putredinem vertitur, quod putredo in pulverem redigitur, quod pulvis ita [Turon. et Germ., pro in elementa, habent in elementis. Utic. utramque lect. exhibet. Similia de resurrectione leguntur hom. olim 20, in Ezech., nunc 8 libri II.] in elementa solvitur, ut nequaquam ab humanis oculis videatur, resurrectionem fieri posse desperant; et dum arida ossa inspiciunt, haec vestiri carnibus rursumque ad vitam viridescere posse diffidunt. Qui si resurrectionis fidem ex obedientia non tenent, certe hanc tenere ex ratione debuerant. Quid enim quotidie nisi resurrectionem nostram in elementis suis mundus imitatur? Per quotidiana quippe momenta lux ipsa temporalis quasi moritur, dum, supervenientibus noctis tenebris, ea quae aspiciebatur subtrahitur, et quasi quotidie resurgit, dum lux ablata oculis, suppressa iterum nocte reparatur. Per momenta quoque temporum cernimus arbusta viriditatem foliorum amittere, [Turon., a fructuum prolatione post largitionem cessare.] a fructuum prolatione cessare; et ecce subito quasi ex arescenti ligno velut quadam resurrectione veniente videmus folia erumpere, fructus grandescere, et totam arborem redivivo decore vestiri. Indesinenter cernimus parva arborum semina terrae humoribus commendari, ex quibus non longe post aspicimus magna arbusta surgere, folia pomaque proferre. Consideremus ergo parvum cuiuslibet arboris semen, quod in terram iacitur, ut arbor ex illo producatur, et comprehendamus, si possumus, ubi in illa tanta [Turon. et Norm., parvitate seminis. Utic. utramque lect. habet.] brevitate seminis tam immensa arbor latuit, quae ex illo processit, ubi lignum ubi cortex, ubi viriditas foliorum, ubi ubertas fructuum. Nunquidnam in semine tale aliquid cernebatur cum in terram iaceretur? Et tamen occulto rerum omnium opifice cuncta mirabiliter ordinante, et in mollitie seminis latuit asperitas corticis, et in teneritudine illius absconsa est fortitudo roboris, et in siccitate eius ubertas fructificationis. Quid ergo mirum, si tenuissimum pulverem, [In quibusdam Editis legitur, vel a nostris oculis. Olim ita legebatur in Utic. Expunximus, vel a, ad fidem Mss., Norm., ratione praeterea id suadente.] nostris oculis in elementis redactum, cum vult, in hominem roformat, qui ex tenuissimis seminibus immensa arbusta redintegrat? Quia ergo rationales sumus conditi, spem resurrectionis nostrae ex ipsa debemus rerum specie et contemplatione colligere, Sed quia in nobis sensus torpuit rationis, accessit in exemplum gratia Redemptoris. Venit namque [Norm., Redemptor noster. In Utic. utraque lectio notatur.] conditor noster, suscepit mortem, ostendit resurrectionem, ut qui resurrectionis spem ex ratione tenere noluimus, hanc ex eius adiutorio et exemplo teneremus. Dicat igitur beatus Iob: Scio quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum. Et quisquis resurrectionis in se virtutem fieri posse desperat, verba in gentilitate positi viri fidelis erubescat, et penset quanto poenae sit pondere feriendus, si adhuc non credit suam, qui iam resurrectionem Domini cognovit factam, si et ille suam credidit, qui adhuc Domini Iesu sperabat esse faciendam.
5 [Vet. XXXI.] [ 1. ] Qualitas corporum post resurrectionem.---Sed ecce resurrectionem audio, effectum tamen eiusdem resurrectionis exquiro. Credo namque quia resurrecturus sim, sed volo ut audiam qualis. Sciendum quippe mihi est utrum in quodam alio subtili fortasse, vel aereo, an in eo quo moriar corpore resurgam. Sed si in aereo corpore surrexero, iam ego non ero qui resurgo. Nam quomodo est vera resurrectio, si vera esse non poterit caro? Aperta ergo ratio suggerit quia si vera caro non fuerit, procul dubio resurrectio vera non erit. Nec enim recte resurrectio dici potest, ubi non resurgit quod cecidit. Sed has nobis beate Iob dubietatis nebulas tolle, et quia per acceptam sancti Spiritus gratiam de spe nobis loqui nostrae resurrectionis coepisti, aperte indica, si caro nostra veraciter [Plurimi, surgat.] resurgat. Sequitur:



Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, LIV. <<<     >>> LVI .
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 55