monumenta.ch > Gregorius Magnus > 49
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, XLVIII. <<<     >>> L .

CAPUT XLIX [Rec XXIII]. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 VERS. 20.---Pelli meae, consumptis carnibus, adhaesit os meum.
2 [57. ] Christo patienti, fugientibus apostolis, sanctae mulieres tanquam pellis adhaeserunt.---In osse fortitudo, in carnibus vero infirmitas corporis designatur. Quia igitur Christus et Ecclesia una persona est, quid per os nisi ipse Dominus designatur? Quid per carnem nisi discipuli, qui passionis eius tempore infirma sapuerunt? Per pellem vero, quae exterior carne manet in corpore, quid nisi illae sanctae feminae figurantur, quae ad praeparanda subsidia corporis exterioribus Domino ministeriis serviebant? Nam cum eius discipuli quamvis necdum firmi veritatis fidem populis praedicarent, ossi suo inhaerebant carnes. Et cum sanctae mulieres [Iidem Mss., ea quae necesse erant.] ea quae necessaria erant exteriora praepararent, [Iidem, manebat in corpore. In Utic. tamen a prima manu, manebant; nunc manebat.] quasi pellis exterius manebant in corpore. Sed cum ad crucis horam ventum est, eius discipulos gravis ex persecutione Iudaeorum timor invasit: fugerunt singuli, [Vindoc., Ebroic. et alii Norm., mulieres astiterunt. In Utic. prius legebatur, adhaeserunt.] mulieres adhaeserunt. Quasi ergo consumpta carne, os Domini pelli suae adhaesit, quia fortitudo eius, passionis tempore, fugientibus discipulis, iuxta se mulieres invenit. Stetit equidem aliquandiu Petrus, sed tamen [Vindoc., postremus negavit.] post territus negavit [Matth. XXVI, 70]. Stetit etiam Ioannes, cui ipso crucis tempore dictum est: Ecce mater tua [Ioan. XIX, 27.] Sed perseverare minime potuit, quia de ipso quoque scriptum est, quod adolescens quidam sequebatur illum amictus sindone super nudo, et tenuerunt eum; at ille [Vindoc., relicta sindone.] reiecta sindone, nudus profugit ab eis [Marc. XIV, 51]. Qui etsi post, ut verba Redemptoris sui audiret, ad horam crucis rediit, prius tamen territus fugit. Mulieres autem non solum non timuisse, neque fugisse, sed etiam usque ad sepulcrum stetisse memorantur. Dicat ergo: Pelli mea, consumptis carnibus, adhaesit os meum. Hoc est, hi qui meae fortitudini propinquius inhaerere debuerant, passionis meae tempore timore consumpti sunt, et eas, quas ad exteriora ministeria posui, in passione mea sine formidine inhaerere mihi fideliter inveni. [Norm., ubi et aperte subditur.] Ubi et aperte subintelligitur, quod haec verba per mysterium dicantur, dum sequitur: