monumenta.ch > Gregorius Magnus > 48
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, XLVII . <<<     >>> XLIX .

CAPUT XLVIII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 VERS. 19.---Abominati sunt me quondam consiliarii mei et quem maxime diligebam aversatus est me.
2 [56. ] Abominati sunt eum legis doctores et Pharisaei.---Cunctis liquet quia Deus consiliariis non eget, qui ipsis quoque consiliariis hominum sapientiae consilium praebet. De quo etiam scriptum est: [Big. et Lyr., quis novit sensum Domini.] Quis cognovit sensum Domini, aut quis eius consiliarius fuit [Rom. XI, 34, ] [ex Isai. XL, 13]. Sed quemadmodum cum panis vel vestimentum egenti tribuitur, hoc se Dominus accepisse testatur [Matth. XXV, 40], ita cum nescienti cuilibet rectum consilium datur, hoc ipse accipit, cuius ille membrum est qui eruditur. Omnes etenim fideles membra nostri Redemptoris sumus; et sicut ipse in nobis per misericordiam largitatis pascitur, ita ipse in nobis per doctrinae consilium iuvatur. Scribae itaque et legis doctores, qui erudire populos ad vitam consueverant, quid aliud quam venturi Redemptoris consiliarii fuerunt? Qui tamen dum incarnatum Dominum conspicerent, consiliis suis multos ab eius fide [Vindoc., dimiserunt.] diviserunt, quamvis prius ad credendum incarnationis eius mysterium per prophetarum verba multos docuisse viderentur. Et quia ille apud Deum magis in amore est, qui ad eius amorem plurimos trahit, adhuc de eodem legis doctorum atque Pharisaeorum ordine subditur: Et quem maxime diligebam aversatus est me. Ipse enim ordo, [Norm. et Germ., succedente perfidia. Ita nunc in Utic., expuncto suadente.] suadente perfidia, a fide veritatis aversus est, qui prius in labore praedicationis serviens, maxime diligebatur; quem non solum ad non credendum, sed usque ad persequendum quoque Dominum populorum turba secuta est, et usque ad passionem illius saevitiae facibus accensa. In qua videlicet passione discipulorum corda turbata sunt. Unde et nunc subditur: