monumenta.ch > Gregorius Magnus > 27
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, XXVI. <<<     >>> XXVIII.

CAPUT XXVII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 IBID.---Et non erubescitis opprimentes me.
2 [31. ] Hostes Ecclesiae nec timore Dei, nec hominum pudore refrenantur.---Sunt nonnulli quos ad perpetrandam nequitiam oborta subito malitia invitat, sed tamen humana verecundia revocat. Et plerumque per hoc quod exterius erubescunt, ad interiora sua redeunt, et contra se internum iudicium sumunt, quia si propter hominem mala facere metuunt, quanto magis propter Deum, qui cuncta inspicit, nec appetere mala debuerunt? In quibus fit ut mala maiora corrigant per bona minima, scilicet per exteriorem verecundiam interiorem culpam. Et sunt quidam qui postquam Deum in mente contempserint, multo magis humana iudicia spernunt, atque omne malum quod appetunt, audacter peragere non erubescunt. Quos ad perpetrandum malum occulta iniquitas invitat, et nulla aperta verecundia retardat; sicut et de quodam iniquo iudice dicitur: Deum non timebat, et hominem non verebatur [Luc. XVIII, 2]. Hinc est etiam quod de quibusdam impudenti fronte peccantibus dictum est: Et peccatum suum quasi Sodoma praedicaverunt [Isai. III, 9]. Plerumque ergo tales sunt adversarii sanctae Ecclesiae, qui a perpetrandis malis nec timore Domini, nec hominum pudore refrenantur. Quibus bene per beatum Iob dicitur: Et non erubescitis opprimentes me, [Sag. et alii Norm., quia et pravum fuit mala voluisse, et peius, etc.] quia etsi pravum fuit mala voluisse, peius est male appetita non erubescere. Sequitur: