monumenta.ch > Gregorius Magnus > 25
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, XXIV. <<<     >>> XXVI.

CAPUT XXV [Vet. XIII, Rec. XII]. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 CAP. XIX, VERS. 2.---Usquequo affligitis animam meam, et atteritis me sermonibus?
2 [29. ] Quid a malis patiantur iusti.---Sancti viri eloquia, ut saepe iam diximus, aliquando ex persona propria, aliquando vero ex voce capitis, aliquando autem ex typo sunt universalis Ecclesiae sentienda. Valde vero affligitur anima iustorum quando illi contra bonos districtas sententias intorquent, qui bene vivere ignorant; et ex voce sibi iustitiam vindicant, quam moribus impugnant. Unde amicis beati Iob, ut saepe iam diximus, haereticorum typum tenentibus, recte ab eodem respondetur: Usquequo affligitis animam meam, et atteritis me sermonibus? Atteruntur enim boni sermonibus iniquorum, quando contra eos illi in verbis tument, qui aut in perversa fide, aut in pravis moribus iacent. Sequitur: