monumenta.ch > Gregorius Magnus > 24
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, XXIII . <<<     >>> XXV .

CAPUT XXIV. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 VERS. 21.---Haec sunt ergo tabernacula iniqui, et iste locus eius qui ignorat Deum.
2 [28. ] Antichristi locus tenebrae sunt, in quas cum iniquis omnibus detrudetur.---Superius enim dixerat: Expellet eum de luce ad tenebras, et de orbe transferet eum. Cuius cum mala subiungeret, adiunxit: Haec sunt tabernacula iniqui, et iste locus eius qui ignorat Deum, videlicet indicans quia is qui nunc Deum ignorando extollitur, tunc ad propria tabernacula pervenit, quando eum sua iniquitas in supplicia demergit; et locum suum quandoque invenit tenebras, qui dum hic de falsa gauderet luce iustitiae, locum tenebat alienum. Perversi enim in omne quod per simulationem faciunt [Bellov., nonnunquam gloriam iust rum, etc. Sic olim scriptum in Utic., quibus verbis expunctis, nunc legitur ut in Edit. In Vindoc., nomen gloriae iustorum tenent, quasi ad locum suum tunc perveniunt. Ubi mutilus est hic locus.] nomen gloriae iustorum quasi locum occupare alienum nituntur. Sed ad locum suum tunc perveniunt, cum iniquitatis suae merito perpetuo igne cruciantur. Hic namque per omne quod agunt percipiendae laudis desiderio serviunt, et per imaginem bonorum operum sinum mentis ad avaritiam extendunt. Eat igitur nunc iniquus, et, multis apparatibus tumidus, sua hic habitacula construat, nomen gloriae extendat, rura multiplicet, seque abundantibus opibus [Tur., dilatet, sic quoque nunc legitur in Utic.] delectet; cum vero ad supplicia aeterna pervenerit, profecto cognoscet quia haec sunt tabernacula iniqui, et iste locus eius qui ignorat Deum. Recte vero haec Baldad dixerat, sed cui diceret ignorabat. Vehementer autem iusti cor affligitur, quando contra illum sententiae ex iniusta [Vindoc., existimatione.] aestimatione proferuntur. Unde beatus Iob protinus respondit, dicens: