monumenta.ch > Gregorius Magnus > 16
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, XV. <<<     >>> XVII .

CAPUT XVI [Vet. et Rec. VIII]. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 VERS. 13.---Devoret pulchritudinem cutis eius, et consumat brachia illius primogenita mors.
2 [19. ] Primogenita mors est superbia quam cavere vix possunt divites.---Pulchritudo cutis est gloria temporalis, quae dum foris concupiscitur, quasi species in cute retinetur. Brachiorum vero nomine non incongrue opera designantur, quia corporale opus brachiis agitur. Quid autem mors nisi peccatum est, quod ab interiore vita animam occidit? unde scriptum est: Beatus et sanctus qui habet partem in resurrectione prima [Apoc. XX, 6], quia ille post in carne feliciter resurget, qui, in hac vita positus, a mentis suae morte resurrexerit. Si igitur peccatum mors, non incongrue primogenita mors superbia valet intelligi, quia scriptum est: Initium omnis peccati superbia [Eccli. X, 15]. Pulchritudinem igitur cutis eius et brachia illius primogenita mors devorat, quia iniqui gloriam vel operationem superbia supplantat. Potuit enim etiam in hac vita sine culpa gloriosus existere, si superbus minime fuisset; potuit auctoris sui iudicio quibusdam suis operibus commendari, nisi haec ipsa opera ante eius oculos elatio supplantaret. Saepe enim quosdam divites videmus, qui opes et gloriam habere sine culpa potuissent, si haec habere cum humilitate voluissent. Sed extolluntur rebus, [Vindoc., inflammantur honoribus. Ita olim lectum in Utic.] inflantur honoribus, dedignantur caeteros, omnemque vitae suae fiduciam in ipsa abundantia rerum ponunt. Unde et quidam dives dicebat: Anima, habes multa bona [Deest reposita in Vindoc.] reposita in annos plurimos; requiesce, comede, bibe, epulare [Luc. XII, 19]. [Supplevimus eorum ex Mss. Vindoc., Norm., etc., et ex vet. Edit. In recent., quas cogitationes dum supernus iudex aspicit, de hac ipsa eum sua fiducia evellit. Laudata exempl. mss. et excusa habent eos.] Quas eorum cogitationes dum supernus iudex aspicit, de hac ipsa eos sua fiducia evellit. Unde hic quoque apte subditur: