monumenta.ch > Hieronymus > csg51.72 > bsbClm6224.160 > 14
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, XIII . <<<     >>> XV.

CAPUT XIV. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 VERS. 11.---Undique terrebunt eum formidines.
2 [16. ] Peccator pravis desideriis ad malam actionem tractus timore irretitur.---Tales enim contra se omnes esse suspicatur, qualis ipse esse contra omnes nititur. Quae nimirum formidines quid in eius actione faciant, subinfertur cum dicitur:
3 IBID.---Et involvent pedes eius.
4 [Vet. VII.] Pedes quippe si involuti fuerint, gressus liberos habere non possunt, et nullum carpere iter valent, quia sua eos involumenta retinent. Prava itaque desideria ad pessimam actionem trahunt, sed pessima actio restringit in formidine. [Verba haec, quae videlicet formido, etc., usque ad et saepe contingit, exclusive, desunt, in Vindoc. ex amanuensis, ut coniicimus, incuria et oscitantia.] Quae videlicet formido involvit pedes, ne in rectam exire valeant actionem. Et saepe contingit ut idcirco quisque bonus esse metuat, ne hoc a pravis ipse patiatur quod se bonis fecisse reminiscitur; dumque hoc pati quod fecit metuit, undique territus, undique suspectus, quasi pedes involutos habet, qui timore irretitur, nil libere agere praevalet, quia in bono opere quasi inde gressum perdidit, unde ad mala quae concupierat excessit. Sequitur: