monumenta.ch > Gregorius Magnus > 12
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, XI . <<<     >>> XIII .

CAPUT XII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 IBID.---Et exardescet contra eum sitis.
2 [14. ] Cum se obligatum experitur, concupiscentia acrius aestuat peccator.---Antiquus quippe noster inimicus, cum in peccato vitam illaqueat, sitit, ut mortem peccatoris bibat. Quod tamen et aliter intelligi potest. Nam perversa mens, cum in peccatum se venisse conspicit, quadam cogitationis superficie evadere peccati laqueos quaerit; sed vel terrores, vel opprobria hominum timens, eligit in aeternum mori, quam ad tempus aliquid adversitatis perpeti. Unde totum [Hanc lectionem, quam exhibent Mss. Vindoc., Bellovac., Utic. et Norm. omnes, necnon vet. Edit., praetulimus alteri recent. Ed., se vitiis inserit.] se vitiis deserit, quibus iam se semel obligatum sentit. Cuius ergo usque ad finem vita in culpa constringitur, eius planta laqueo tenetur. Sed quia se quo malis obligatum pensat, eo de suo reditu desperat, ipsa iam desperatione acrius ad huius mundi concupiscentias aestuat, fit desideriorum fervor in mente, et peccatis praecedentibus irretitus animus ad maiora etiam delicta succenditur. Unde et subditur: Et exardescet contra eum sitis. In eius quippe animo contra eum sitis exardescit, quia quo agere perversa consuevit, eo ad ebibenda mala vehementer accenditur. Impio quippe sitire est huius mundi bona concupiscere. Unde et Redemptor noster ante Pharisaei domum hydropicum curat, et cum contra avaritiam disputaret, scriptum est: Audiebant autem omnia haec Pharisaei, qui erant avari, et deridebant illum [Luc. XIV, 12; XVI, 4]. Quid est ergo quod ante Pharisaei domum hydropicus curatur, nisi quod per alterius aegritudinem corporis, in altero exprimitur aegritudo cordis? Hydropicus quippe quo amplius biberit, amplius sitit, et omnis avarus ex potu sitim multiplicat, quia cum ea quae appetit adeptus fuerit, ad appetenda alia amplius anhelat. Qui enim adipiscendo plus appetit, huius sitis ex potu crescit. Sequitur: