monumenta.ch > Hieronymus > Deuteronomium, 6 > 49
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 13, XLVIII. <<<    

CAPUT XLIX. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 IBID.---Putasne saltem ibi erit requies mihi?
2 [55. ] Iob de sua salute trepidante, nemo securus sit.---
3 In quibus nimirum verbis et innotescit quod desiderat, et tamen esse se adhuc de suscipienda requie dubium designat, ne cuius sancta opera tot flagella secuta sunt, occulto iudicio superni iudicis, post flagella temporalia etiam mansura tormenta sequerentur. Qua in re cum magno nobis timore pensandum est quis nostrum iam de requie aeterna securus sit, si de ea adhuc et ille trepidat cuius virtutis praeconia et ipse iudex qui percutit [Lyr. et Bigot., laudat.] clamat: Si enim iustus vix salvabitur, impius et peccator [Iidem, ubi parebit?] ubi parebunt [I Pet. IV, 18]? Beatus etenim Iob ad requiem se post flagella perventurum noverat; sed ut nostra timore corda concuteret, ipse visus est de aeternae quietis retributione dubitare cum dicit Putasne? ut nos videlicet perpendamus quanta debemus formidine venturum iudicium semper expavescere, quando et ille [Turon., Vindoc., Norm., Germ., qui iudice teste laudatus.] qui a iudice laudatus est adhuc de retributione iudicii in suis vocibus securus non est.