monumenta.ch > Gregorius Magnus > 46
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 13, XLV . <<<     >>> XLVII.

CAPUT XLVI. HIDE APPARATUS

1 VERS 15.---Ubi est ergo nunc praestolatio mea?
2 [51. ] Iustorum tot in malis, sola spes Christus.---Quae esse potuit praestolatio iustorum, [Sic Norm. et Turon. At Editi, nisi iustus et iustificans.] nisi iustos iustificans Deus, [Vindoc., qui propter tollendas poenas hum. generis.] qui ad poenas humani generis sponte descenderet, et captivos mortis iustitiae suae virtute liberaret? Huius enim praesentiam minime cessabant intenta cogitatione praestolari: esse [Vindoc., venturum.] venturam noverant, sed venire citius quaerebant. Unde non ait: Ubi est ergo praestolatio mea? sed ait: Ubi est ergo nunc praestolatio mea? [Vet. XXII.] Dum enim addit nunc, ostendit quia quod quandoque venturum erat venire citius desiderabat. Sequitur: