monumenta.ch > Gregorius Magnus > 45
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 13, XLIV . <<<     >>> XLVI.

CAPUT XLV [Rec. XVII]. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 VERS. 14.---Putredini dixi: Pater meus es; mater mea, et soror mea, vermibus.
2 [50. ] Ex origine vitiata concupiscentiae curarumque vermes trahimus.---Quid est hoc quod dixit putredini: Pater meus es, nisi quod omnis homo ab origine iam vitiata descendit? Unde et additur: Mater mea, et soror mea, vermibus, quia videlicet et ab ipsa putredine et cum ipsa in hunc mundum venimus. Quantum enim ad materiam corruptibilis carnis, mater nostra ac soror vermes sunt, quia et de putredine processimus, et cum putredine venimus, quam portamus. Quod si intelligi spiritaliter potest, et mater natura, et consuetudo non immerito soror vocatur, quia ab illa cum ista sumus. Quae videlicet mater et soror vermes sunt, quia ex natura corruptibili et consuetudine perversa cogimur, ut quasi quibusdam vermibus, sic inquietis cogitationibus in mente fatigemur. Carnis enim natura vitiata et consuetudo perversa, [Ebroic, quia per innumeras curas.] quia innumeras curas in corde infirmitatis nostrae generant, bene mater et soror vermes vocantur. Mordent enim animum curae, dum inquietant. Non enim cessant iusti viri vel sollicite cogitare et pertractare quid agant, vel provide inspicere quo post praesentem vitam ducendi sint. Quia ergo tunc electi ante adventum Domini et in labore vitae praesentis se esse cernebant, et tamen post praesentem vitam necdum coelestia bona percipere, [Mendose in Gussanv., post Vaticanam, verebantur. Legitur enim urebantur in omnibus Mss. Anglic., Norm., Bellov., Turon., Germ., etc., nec non in veteribus Excusis.] multis cogitationibus urebantur. Exspectabant enim gratiam Redemptoris sui, nec tamen ad eam poterant in carne vivendo pervenire. Unde et apte subditur: