monumenta.ch > Gregorius Magnus > 44
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 13, XLIII. <<<     >>> XLV .

CAPUT XLIV [Vet. XXI, Rec. XVI]. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 VERS. 13.---Si sustinuero, infernus domus mea est, et in tenebris stravi lectulum meum.
2 [49. ] Ante Christum iustorum animae in inferno tormentorum expertes tenebantur.---Priores etenim sancti et sustinere adversa poterant, et tamen, e corporibus educti, adhuc ab inferni locis liberari non poterant, quia necdum venerat qui illuc sine culpa descenderet, ut eos qui ibi tenebantur ex culpa liberaret. Tunc vero homo suum lectulum in tenebris stravit, quando lucem iustitiae persuasori callido consentiendo deseruit. Et quia in ipsis quoque inferni locis iustorum animae sine tormento tenebantur, ut et pro originali culpa adhuc illuc descenderent, et tamen ex propriis actibus supplicium non haberent, quasi in tenebris lectulum stravisse est in inferno sibi requiem praeparasse. Grave etenim taedium electis fuit post solutionem carnis adhuc speciem non videre Creatoris. Quod taedium non immerito beatus Iob tenebras vocat. Sed quia hoc ex poena infirmitatis venit, recte eamdem mox infirmitatem subdit dicens: