monumenta.ch > Hieronymus > csg42.187 > uwbM.p.th.q.1a.202 > 30
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 13, XXIX. <<<     >>> XXXI.

CAPUT XXX. HIDE APPARATUS

1 VERS. 2.---Non peccavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus.
2 [34. ] Non pro corrigenda culpa, sed pro augenda gratia Iob percussus.---Ac si aperte dicat: Culpam non feci, et flagella suscepi. Sed hac in re animum movet, quia in multis se huius historiae locis peccasse confitetur, qua ratione peccasse se nunc abneget? Sed ad haec ratio celeriter occurrit, quia nec tantum peccavit ut flagella mereretur, nec tamen esse sine peccato potuit. Nam quia non pro corrigenda culpa, sed pro gratia augenda percussus est, iudex ipse testatur, qui laudat et ferit. Et rursum quia sine peccato non fuerit, nec ipse negat qui a iudice laudatur, atque ideo laudatur, quia non negat. Sed credo quod melius haec verba discutimus, si dicta ex voce capitis sentiamus. [Vet. XVI.] Redemptor etenim noster ad redemptionem nostram veniens, et non peccavit, et amaritudinem pertulit, quia poenam culpae nostrae sine culpa suscepit, de cuius voce subditur: