monumenta.ch > Gregorius Magnus > 25
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 13, XXIV . <<<     >>> XXVI.

CAPUT XXV [Vet. XIV]. HIDE APPARATUS

1 VERS. 21.---Verbosi amici mei, ad Deum stillat oculus meus.
2 [29. ] Non ab hominibus quaerendum testimonium.---Quid enim per oculum nisi cordis intentio designatur? sicut scriptum est: Si fuerit oculus tuus simplex, totum corpus tuum lucidum erit [Matth. VI, 22]. Quia cum bona intentione quid agitur, eius intentionis actio apud Deum minime fuscatur. Cum ergo verbosi amici sunt, id est cum et ipsi derogant qui in fide sociantur, ad Deum necesse est ut oculus stillet, quatenus nostra intentio tota in amoris intimi compunctione defluat, et tanto subtilius se ad interiora erigat, quanto et per exteriora opprobria repulsa intus redire cogitur, ne foras evanescat. Sequitur.