monumenta.ch > Gregorius Magnus > 22
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 13, XXI. <<<     >>> XXIII.

CAPUT XXII [Rec. VIII]. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 VERS. 18.---Haec passus sum absque iniquitate manus meae, cum haberem mundas ad Deum preces.
2 [25. ] Solus prae omnibus mundas ad Deum preces Christus habuit.---Absque iniquitate enim manus suae pertulit, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius [I Pet. II, 22, seq.], et tamen dolorem crucis pro nostra redemptione toleravit. Qui solus prae omnibus mundas ad Deum preces habuit, quia et in ipso dolore passionis pro persecutoribus oravit, dicens: Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt [Luc. XXIII, 34]. Quid enim dici, quid cogitari in prece mundius potest quam cum et illis misericordia intercessionis tribuitur a quibus toleratur dolor? Unde factum est ut Redemptoris nostri sanguinem, quem persecutores saevientes fuderant, postmodum credentes [Turon., lamberent.] biberent, eumque esse Dei Filium praedicarent. [Vindoc., de quo videlicet optatur, terra, etc.] De quo videlicet sanguine apte subiungitur: