monumenta.ch > Gregorius Magnus > 39
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, XXXVIII . <<<     >>> XL .

CAPUT XXXIX [Rec. XXI]. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 VERS. 21.---Sonitus terroris semper in auribus illius; et cum pax sit, [In Norm., ille semper insidias.] ille insidias suspicatur.
2 [44. ] Simplicitas cordis arx munitissima.---Nil autem simplici corde felicius, quia quo innocentiam erga alios exhibet, nihil est quod pati ab aliis formidet. Habet enim quasi arcem quamdam fortitudinis simplicitatem suam. Nec suspectus est pati quod se fecisse non meminit. Unde bene per Salomonem dicitur: In timore Domini fiducia fortitudinis [Prov. XIV, 26]. Qui et rursum ait: Secura mens, quasi iuge convivium [Prov. XV, 15]. Quasi enim continuatio refectionis est ipsa tranquillitas securitatis. At contra mens prava semper est in laboribus, quia aut molitur mala quae inferat, aut metuit ne haec sibi ab aliis inferantur. Et quidquid contra proximos excogitat, hoc contra se excogitari a proximis formidat. Fit undique suspecta, undique trepida. Omnis qui ad memoriam venit exquirere contraria creditur. Cui ergo tranquillitas securitatis deest, huic procul dubio terroris sonitus semper in auribus est. Et saepe contingit [Turon. et Vindoc., ut talia cuilibet proximo suo simpliciter loquatur. Bellov., ut tali cuilibet proximus suus, etc. Bigot. et Lyr., ut alia quilibet proximus sibi loquatur, nil adversum cogitans. Sed, etc. Utic., ut alia quilibet proximus suus simpliciter loquitur.] ut illi quilibet proximus suus simpliciter loquatur, nil adversum cogitet. Sed cum pax sit, ille insidias suspicatur, quia qui semper dolose agit, simpliciter erga se agi non aestimat. Et quia scriptum est: Impius cum in profundum venerit peccatorum, contemnit [Prov. XVIII, 3], involutus iniquitatis suae tenebris iam de luce desperat. Unde et sequitur: