monumenta.ch > Gregorius Magnus > 38
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, XXXVII . <<<     >>> XXXIX .

CAPUT XXXVIII [Rec. XX]. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 IBID.---Et numerus annorum incertus est tyrannidis eius.
2 [43. ] Mors timeri debet, quod praevideri nequeat.---
3 Superbire enim minime debuisset, etiam si annorum suorum numerum certum habere potuisset, ut sciens quantum viveret, praesciret quando se ab elatione removeret. At postquam praesens vita semper incerta est, tanto semper mors subrepens timeri debet, quanto nunquam praevideri valet. Bene autem superbiam impii tyrannidem vocat. Proprie enim tyrannus dicitur qui in communi republica non iure principatur. [Vet. XIX.] Sed sciendum est quia omnis superbus iuxta modum proprium tyrannidem exercet. Nam quod nonnunquam alius in republica, hoc est, per acceptam dignitatis potentiam, alius in provincia, alius in civitate, alius in domo propria, alius per latentem nequitiam hoc exercet apud se in cogitatione sua. Nec intuetur Dominus quantum quisque mali valeat facere, sed quantum velit. Et cum deest potestas foris, apud se tyrannus est, cui iniquitas dominatur intus, quia etsi exterius non affligit proximos, intrinsecus tamen habere potestatem appetit, ut affligat. Et quia omnipotens Deus corda pensat, iam in eius oculis impius egit quod cogitavit. Ad hoc autem conditor noster latere nos voluit finem nostrum, ut dum incerti sumus quando moriamur, semper [Turon., Bigot. et Lyr., ad mortem parati venire debeamus. Vindoc., parati inveniri debemus. Bellov., parati inveniri debeamus. Ita quoque vet. Edit. Paris.] ad mortem parati inveniamur. Unde recte postquam dictum est: Cunctis diebus suis impius superbit, adiungit: Et numerus annorum incertus est tyrannidis eius. Ac si aperte diceretur: Cur quasi de certo extollitur, cuius vita sub poena incertitudinis tenetur? Sed omnipotens Deus prave agentibus non solum ventura supplicia reservat, sed eorum corda hic etiam ubi delinquunt poenis implicat, ut eo ipso quo peccant semetipsos feriant, ut semper trepidi semperque suspecti mala ab aliis pati metuant, quae se aliis fecisse meminerunt. Unde adhuc de hoc impio subditur: