monumenta.ch > Gregorius Magnus > 33
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, XXXII. <<<     >>> XXXIV .

CAPUT XXXIII [Vet. et Rec. XVII]. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 VERS. 15.---Ecce inter sanctos eius nemo immutabilis, et coeli non sunt mundi in conspectu eius.
2 [38. ] Solus Deus mutabilitatis expers.---Hoc coelorum nomine repetiit quod sanctorum prius appellatione signavit. Nam de eisdem sanctis scriptum est: Coeli enarrant gloriam Dei [Psal. XVIII, 1]. Qui per naturam omnes in semetipsis propriam mutabilitatem habent; sed dum [Legitur in Mss. Turon. et omnib. Norman., sed dum immutabilitati, etc. In Utic. tamen olim scriptum erat: sed dum immutabili veritati. Ita etiam legitur in Editis vetust. et recent.] immutabili veritati studiose semper inhaerere desiderant, inhaerendo agunt, ut immutabiles fiant. Cumque ad hanc toto affectu se tenent, quandoque accipiunt ut super semetipsos ducti vincant hoc quod in semetipsis mutabiles exstiterunt. Quid enim mutabilitas nisi mors quaedam est? Quae dum rem quamlibet in aliam immutat, quasi occidit quod fuerat, ut incipiat esse quod non erat. Et de auctore omnium scriptum est: Qui solus habet [Bellov., immortalitatem. Sic olim legebatur in Utic.] immutabilitatem [I Tim. VI, 16], quia videlicet in semetipso solus immutabilis est. De quo per Iacobum dicitur: Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio [Iac. I, 17]. Ipsa enim mutabilitas umbra est, quae quasi obscuraret lucem, si hanc per aliquas vicissitudines permutaret. Sed quia in Deo mutabilitas non venit, nulla eius lumen umbra vicissitudinis intercidit. Bene autem dicitur: Coeli non sunt mundi in conspectu eius, quia per semetipsos ante districtum Dei iudicium nec ipsi esse mundi ad perfectum possunt qui munditiae praedicatores fiunt, Ioanne attestante, qui ait: Si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus [I Ioan. I, 3]. Si igitur inter sanctos illius nemo immutabilis est, et coeli in conspectu eius non sunt mundi, quis apud se de iustitiae opere praesumat? Unde et subditur: